Pars 25

Sequitur:

“Num ergo prima coelestium intellectuum hierarchia ab ipsa perfectionis principe sanctificata in eo quod in eam immediate extenditur sanctissima purgatione, multo lumine, anteperfecta consummatione proportionaliter eam implens, purgatur, et illuminatur, et perficitur?”

Sensus hic est. Num pro nonne ergo prima hierarchia coelestium intellectuum purgatur, et illuminatur, et perficitur. Sanctificata ab ipsa principe perfectionis, hoc est ab ipsa divinitate, quae princeps est, et principium omnis sanctificationis. Sanctificata, dico, in eo quod ipsa divinitas immediate in eam extenditur, illustrans, sive irradians, vel replens eam proportionaliter, id est differenti participatione ab illuminatione reliquorum, cum sanctissima purgatione, et cum multo lumine, et cum anteperfecta, id est superexcellenti consummatione vel perfectione.

“Purgatur,”

dico, et

“illuminatur, et perficitur, ut sit pura ab omni minoratione vel imperfectione, et ut plena primi luminis,”

hoc est, in eam primum ante alias lucentis; et ut sit

“perfecta participans perfecta scientia, et cognitione primo sibi data.”

Quod autem ait,

“sanctificata,”

vel ut commodius fortassis quamvis inusitatius transfertur, pontificata ab ipsa principe purgationis; ipsam, ut diximus, divinitatem significat, quae Graece teletarchia, id est princeps purgationis, sive sanctificationis vocatur.