|
Sequitur:
|
“Comprehendens autem et hoc dixerim fortassis non immerito.”
|
|
Tanquam si quaeretur, quae sit ista purgatio, respondet, quod assumptio
divinae scientiae in animo rationali, et purgatio est, et illuminatio,
et perfectio. Purgatio, quia ignorantiam purgat; illuminatio, quia
divina cognitione illuminat; perfectio, quia illuminando scientia
perfectarum doctrinarum, sive disciplinarum secundum habitum illuminatum
consummat, hoc est quod dicit:
hoc est, breviter in unum supra dicta colligens; etiam hoc non immerito
fortassis dixerim, quod et purgatio est, et illuminatio, et perfectio
divinae scientiae assumptio. Et reddit causam, quare purgatio, et
illuminatio, et perfectio dicitur.
|
“Ignorantiam quidem utpote purgans secundum ordinem indita scientia
perfectarum doctrinarum.”
|
|
Ideo purgatio dicitur, utpote purgans ignorantiam indita scientia, hoc
est per inditam scientiam perfectarum doctrinarum. Indita, dico,
secundum ordinem; hoc est, secundum quod dignitas, et excellentia
uniuscujusque ordinis exposcit.
|
“Illuminans autem ipsa divina cognitione, per quem et purgat non prius
contemplantem.”
|
|
Ideo illuminatio dicitur, quia illuminat unamquamque hierarchiam divina
cognitione, per quam scilicet divinam cognitionem etiam purgat ipsam
hierarchiam. Hierarchiam, dico, non prius contemplantem, quam purgetur,
sicut scriptum est:
|
“Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V).”
|
|
|
|