Pars 28

Sequitur:

“Et perficiens iterum ipso lumine secundum habitum scientia lucidissimarum doctrinarum.”

Non satis manifeste distinguit illuminationem et perfectionem, pro eo quod utrumque in cognitione et scientia assignare videtur. Hoc tamen interest, quod illuminatio proprie ad illam cognitionem pertinet, quae scientiam aedificat; perfectio autem ad illam cognitionem, quae bonorum morum formam, et habitum virtutum demonstrat. Sunt enim quaedam, quae tantum investigantur ad cognitionem intelligendi; quaedam vero specialiter pertinent ad intelligentiam faciendi. Ad illa necessaria est illuminatio; ad ista perfectio. Non enim perfectum facit cognitio veritatis, nisi habitus virtutis subsequatur. Idcirco lucidissimam doctrinam vocat, quae in habitu virtutis constat, quia magistra intelligendi experientia est; et ille optime virtutem novit, qui eam non audiendo solum, sed et gustando et faciendo didicit. In experientia et habitu virtutis, cognitio veritatis perficitur, quae in sola intelligendi illuminatione inchoatur. Quod totum quia per divinae scientiae assumptionem acquiritur, idcirco ipsa et purgatio, et illuminatio, et perfectio convenienter appellatur.