|
Sequitur:
|
“Ipsa ergo est, quantum ad nostram scientiam, prima coelestium
essentiarum dispositio, in circuitu Dei, et circa Deum immediate stans,
et simpliciter, et incessanter circuiens aeternam ejus scientiam,
secundum excellentissimam, quantum in angelis, semper mobilem
collocationem.”
|
|
Infert e supradictis. Ac si diceret: Quandoquidem illa summorum
spirituum hierarchia primum, et principaliter ab ipsa Divinitate et
purgatur, et illuminatur et perficitur; ergo ipsa est prima et
principalis dispositio, sive principalis ordo coelestium essentiarum,
stans immediate; et in circuitu, et circa Deum. Stat enim per
incommutabilitatem contemplationis; circuit autem per vivificum et
incessabile desiderium aeternae dilectionis. Ideo incessanter, quia non
deficit a dilectione; ideo simpliciter, quia circuiens non recedit ab
unitate. Ipsa unitas in medio est simplicitas Divinitatis; cui in
circuitu, et circa sunt, inquantum immediate illi appropinquant. In
circuitu etiam, quia ineffabili ejus occultaeque incomprehensibilitati
quodammodo foris et ipsae sunt, ad quem omnino non penetrant. Tamen
ambiunt et desiderant; et ad interiora nituntur; et cognitione, et
dilectione accedentes proximae fiunt secundum excellentissimam
collocationem, quam habent juxta Deum; excellentissimam, dico, quantum
in angelis, id est quantum ad comparationem illius, quae in caeteris
omnibus angelis invenitur. Et collocationem dico semper mobilem, quia et
contemplatione non recedunt, et desiderio semper accedunt. Propter haec
ergo omnia principalis est ista dispositio inter omnes alias coelestes
essentias, principalis, dico, quantum ad nostram scientiam scilicet
quantum per nostram scientiam comprehendi potest. Subjungit adhuc in
laudem hujus hierarchiae, alia post alia; multa excelsa, et sublimia, et
divina admiratione digna accumulans, et profunda quaedam, et non nisi
puris nota. Talis, inquit, est dispositio illa, sive ordo, primae
hierarchiae collocatione proxima, desiderio et intentione ardentissima;
quae, licet ad totum quod Dei est incomprehensibile penetrare non
valeat, aeterna tamen dilectione quantum capi potest et comprehendi a
creatura ambire non cessat. Sed ne forte laboris, non felicitatis
studium videretur, si semper ambiret, et nunquam attingeret, semper
quaereret, et nunquam perciperet; semper desideraret, et nunquam
gustaret, adjungit fructum inquisitionis et desiderii effectum, dicens:
|
“Multas quidem, et beatas videns pure contemplationes, simplosque et
immediatos fulgores, illuminata, et divino alimento repleta. Multa
quidem primo data fusione, solaque domestica, et unifica divinae
refectionis unitate multaque communione Dei, et cooperatione digna
effecta ad eam, ut possibile, similitudine bonarum habitudinum et
actionum; multaque divinorum superposite cognoscens, et divinae
scientiae, et cognitionis in participatione, secundum quod fas est,
facta.”
|
|
Dixit quomodo dicere potuit: Tres trinitatem circumstant, seraphim
dilectione, cherubim cognitione, throni dominatione. Tota hic trinitas
est. Dominatio in Patre, sapientia in Filio, dilectio in Spiritu sancto.
Videbatur seraphim superposuisse, quia charitas supereminet; sed et ecce
videmus quia thronus Patris est, et junguntur throni cum Patre, et
dilectio Spiritui sancto datur. Si thronos subjectos putas, quia post
seraphin et cherubim nominantur; puta etiam praelatos, quia ad Patrem
pertinent, qui ante Filium et Spiritum sanctum dicitur. Sed in Trinitate
gradus non est. Pater, et Filius, et Spiritus sanctus unus est Deus. Non
potest unitas inferior esse seipsa. Propterea hierarchia illa summorum
spirituum, quae a summa et supereminenti Divinitatis dominatione primo,
et principaliter formatur quantum ad excellentissimam similitudinem, qua
simplicem unitatem imitatur, gradum in dominatione non habet, quamvis
tamen secundum eam (qua creatura Creatori aequari non potest) mensuram
participationis, et distributionem gratiae, differentiam habeat.
Propterea una est trium dominatio, qua universaliter subjectis omnibus
post supremam et supereminentem Deitatis dominationem praeferuntur,
adinvicem non subjiciuntur. Propterea omnes simul primum locum habent,
et circumstant proxima collocatione singuli, ut alium alius nec
interveniat positione, nec praeveniat participatione, nec transcendat
dominatione. Ita est dispositio ista prima in circuitu Dei, et circa
Deum immediate stans ita proprie. Et quis est fructus hujus tantae
familiaritatis?
|
|