Pars 3

Sequitur:

“Ipsa autem altissimarum et compactarum sedium omni diligenter exaltari ignominia subjectionis, et ad summum supermundane sursum ferens, et omni extremitate ineffabiliter in sublimissimum, et circa vere excelsum totis virtutibus incommutabiliter et stabiliter collocatum: et divini superadventus in omni impassibilitate et immaterialitate acceptivum, et deiferum, et famulanter in divinas susceptiones apertum.”

Post cognominationem seraphim, et cherubim, ad cognominationem thronorum transit explanandam. Ac si dicat: Sicut seraphim cognominatio ardorem dilectionis, et cognominatio cherubim claritatem cognitionis, ita quoque cognominatio thronorum celsitudinem significat dignitatis, pro eo quod invisibilis Conditor in ipsis sedens, per eos subjecta omnia judicando disponit. Propter hanc enim dignitatem et excellentiam judicii divini, quod per eos exercetur, ipsos thronos altissimas et compactas sedes nominavit; altissimas, propter dignitatem; compactas, propter veritatem. Thronos namque regnantium et judicantium sedes esse manifestum est. Et ad regnantem quidem sublimitas, ad judicantem vero veritas pertinet. Et idcirco ipsos thronos merito altissimas sedes nominavit, quia in eis regnans superiorem non habet; et compactas, quia in eis judicans a veritate non desidet. Quid est compactum? Apte et convenienter conjunctum. Videte juncturam sedium Dei. Junctura sedium Dei convenientia est judiciorum. Omne judicium ex alio aliud infert. Ex culpa poenam, ex justitia gloriam, ex merito praemium, ex qualitate operis qualitatem retributionis. Invenit culpam, adjudicat poenam. Invenit justitiam, adjudicat gloriam. Bene jungitur, compacta est sedes ista. Bene convenit et apte cohaeret. Poena culpae, gloria justitiae. Si gloria culpae jungeretur, et poena justitiae, non convenirent ad invicem, neque compactam sedem haberet judicium. Compactio ergo sedium veritas est judiciorum. Sciendum vero est quod omne inferius judicium cum in quaestionem venerit aut contradictionem a superiori, aut testimonium, aut firmamentum sumere solet. Summum autem judicium, quia supra se aliud non habet, a quo confirmetur; jure sedes Dei non solum compactae per veritatem, sed altissimae nominantur per dignitatem. Si autem non compactas, sed sublevatas legerimus, quod ex ambiguo Graecae dictionis similiter intelligi potest: hoc significatur, quod coelestes illi spiritus, quibus ad judicandum praesidet Deus, quod singulariter alti sunt in gloria non per celsitudinem naturae, sed per sublevationem gratiae meruerunt. Dicat ergo:

“Ipsa autem altissimarum et compactarum sedium,”

id est thronorum (iterum a superiori subaudiendum est cognominatio) docet hoc, scilicet eosdem thronos exaltari, sive exaltatos esse diligenter, id est perfecte ab omni ignominia subjectionis, hoc est ab omni ignominiosa subjectione. Nam quanto perfectius praesidenti Deo subjecti sunt tanto verius per ipsum, et in ipso supra caetera omnia sublimari meruerunt. Quia ergo throni non subjectionem, sed dominationem significant, dum coelestes illos spiritus sermo Dei thronos nominat, in eo ipso perfecte dominantes, et ab omni subjectione liberos esse demonstrat. Sic ergo cognominatio thronorum docet eos ab omni ignominia subjectionis exaltatos, docet etiam sursum ferens illorum, id est sublevationem illorum usque ad summum: et hoc supermundane, id est spiritualiter sive invisibiliter, exaltatione videlicet spiritali et invisibili, atque omnem mundanam et visibilem celsitudinem transcendenti. Cognominatio ergo thronorum non solum docet eos per dominationem inferioribus esse praelatos; sed per sublimationem quoque usque ad summum exaltatos, ut videlicet inter ipsos, et eum qui summus est, medium non sit aliquid.