|
Audi quod sequitur:
|
“Multas quidem et beatas videns pure contemplationes simplosque et
immediate fulgores illuminata, et divino alimento repleta.”
|
|
Ne ergo mireris si sic ambiunt, et elongari non patiuntur. Aliquid ibi
est quod trahit; et quid hoc est? Exspectas, ut dicatur quid sit illud
quod in tantum desiderantium affectum incitat et provocat dilectionem.
Sed quomodo putas a nobis dicetur, quod ab illis non penetratur? Illi
adhuc non intraverunt, sed in circuitu stant; et magnum illis est
accedere ad illud, ut videant, et contrectent, et gustent, et
experiantur qualis sit dulcedo boni sine obstaculo dilectoribus
expositi; nec intrant tamen nec penetrant ut comprehendant, et usque ad
totum capiant, quanta sit immensitas occulti. Quomodo ergo tu foris
exponere putas, cui et illi qui intus sunt foris manent? Non ergo dici
potest a nobis bonum illud, quod illos beatos animos per gaudium
aeternae contemplationis juxta se immobiles tenet, ut ad caduca non
effluant; et rursum per desiderium movens ad se trahit, ut ipsum
incessabili dilectione appetant. Sed ne omnino taceatur, quod prorsus
dici non potest, audi quid sit, quod illos et tenet juxta se, et trahit
ad se. Bonum quoddam, et magnum supra bona ista omnia, quae nosti, aliud
prorsus non solum differentia, sed supereminentia, ut tamen secundum
haec, quae nosti, bona tibi insinuetur, et notum fiat, sicut potest
esse, dicamus: lumen est et dulcedo bonum illud. Quare lumen? quia
oculos clarescere facit. Quare dulcedo? quia reficit. Duo sunt ista apud
nos magna bona, et non inveniuntur alia majora his, neque ad gaudium vel
ad felicitatem nostram magis operantia: lumen et dulcedo. Alterum est ad
illuminationem, alterum ad refectionem. Si illuminaris et non satiaris,
magnum bonum est sed non plenum. Si satiaris et non illuminaris; magnum
item bonum est sed non perfectum. Refectio jucundum facit, quod intus
est; illuminatio jucundum exhibet, quod foris est, utrumque ad gaudium
plenum exigitur. Si enim in altero reficeris, et in altero afficeris,
non est laetitia perfecta, cui tristitia mista est. Quaere ergo
refectionem, ut jucundum tibi sit quod in te est, quaere et
illuminationem, ut jucundum tibi sit, quod extra te est. Videtur quidem
refectio magis necessaria esset, quemadmodum magis proprium est tibi
bonum, quod in te est, quam quod extra te est bonum. Verumtamen
illuminatio contemplationis quantum jucunditatis apponit? Dulce lumen,
et delectabile oculis videre solem. Aspice mundum istum, qui multa
spectacula jucunditatis praebet? Et omnia haec per sapientia Dei facta
sunt. Totum quod vides, inde exivit, ubi ratio, et causa est omnium. Si
ergo tam pulchrum est videre dispositionem et formam operis; quam
jucundum esse putas et delectabile sapientiam artificis contemplari?
Noli autem cogitare, quia una sapientia nominatur quasi solitariam
quamdam et fastidiosam contemplationem videntium illam, una est, sed non
ita una. Quomodo enim putas esse unam sapientiam Dei? Forte, quemadmodum
dicis essentiam unam, speciem unam et formam unam, locum unum et tempus
unum: haec omnia numero unum sunt. Quid est numero? discretione. Quid
est numero? parvitate. Quid est numero? imperfectione. Sic enim numeras
hoc et illud. Cum enim numeras, dicis hoc et non illud. Quod ergo
unitate numeratur, unitate separatur; et eadem unitate probatur ab
omnibus esse diminutum, a quibus ostenditur ipsa unitate discretum.
Nunquid sapientiam Dei ita unam esse putas? Ergo ipsam numeras, et
dicis, recte hoc, et non illud. Si ergo ipsa est, et non illud; ergo non
totum est ipsa; et aliquid est extra ipsam, quod non est in ipsa. Si
totum in ipsa est, totum ipsa est; quomodo tu dicis hoc et non illud
ipsa est? Noli ergo numerare. Scriptura tibi dicit:
|
“Sapientia ejus non est numerus. Omnia, quae ex ipsa sunt, in numero
facta sunt et pondere, et mensura. Ipsa autem sub numero non est;”
|
|
in qua vera unitas est sine parvitate, et universitas sine
multiplicitate; nec sub pondere est, inaestimabilis; nec sub mensura,
incomprehensibilis. Quid ergo putas esse videre sapientiam Dei? Quando
mundum istum vides, quanta in ipsos vides? Et totum hoc inde venit; et
ibi est totum, ubi est sapientia Dei. Et quid dico totum hoc? Parum enim
est hoc, ut in sapientia Dei non aliud sit. Si intelligit opus suum
Deus, et seipsum non intelligit, quae est sapientia ista? Plus enim est
quod est Deus quam quod est factum a Deo. Si ergo novit quod fecit, et
non novit quod est ipse qui fecit; quod majus est ignorat, et non est
sapientia perfecta in eo. Si cor tuum capere potest, et comprehendere ea
quae facis et quae explicas opere, universa ratione intus dictante
disponis, et quae facturus es omnia prius in ratione concipis; et cum ad
opus exeunt, a ratione non recedunt: quomodo in aeterna ratione
Conditoris non esse potest omne quod factum est? Rursum si parum est
animo rationali videre et comprehendere quae foris sunt, nisi ea quae
intus sunt, multo majora et mirabiliora contempletur, et majus agnoscit
esse quod ipse est, quam omne quo extra ipsum est: non potest aeternus
artifex in ea sapientia, qua videt omne quod ipse fecit, ignorare quod
majus omnibus est; quod est ipse qui fecit. Attende ergo quae sit
sapientia ista, in qua sunt omnia quae facta sunt, et praeter omnia, et
super omnia, quod majus omnibus est ille, a quo omnia facta sunt. Qualis
putas est species ista, in qua tanta pulchritudo est? Cum ergo audis
sapientiam Dei nominari, hoc totum cogita, hoc totum in ipsa est; et
ipsam videre, totum hoc videre est. In ipsa videntur omnia quae facta
sunt; et in ipsa videtur a quo omnia facta sunt. Propterea summi illi
spiritus, qui per excellentiam supereminentis gratiae immediate
appropinquant, ab ipsa illuminantur ad contemplandam ipsam, et in ejus
contemplatione vident, et quod factum est per ipsam, et quod est in
ipsa, et eum qui per ipsam fecit in quo est ipsa. Istae ergo sunt
contemplationes, quas pure videt prima hierarchia, ad simplos fulgores
immediate illuminata, quae contemplationes et multae sunt, in quantum
illic omnia videntur; et beatae sunt, quia cum omnibus ille etiam qui
fecit omnia videtur. Non enim praeter ipsum videtur quod in ipso
videtur, quia et unum est quod videtur, quod ipse est; et in ipso uno
omnia videntur, in quo omnia unum et unum omnia est. Vide quam multae
sunt contemplationes, ubi nihil omnium absconditur, quam beatae
contemplationes, ubi in summo bono cuncta videntur; ubi videre et
habere; amare et gustare bonum idem est; ubi non videtur, nisi veritas;
non amatur, nisi bonitas. Duo sunt enim, cognitio et amor. Alterum ad
illuminationem pertinet; alterum ad refectionem. Cognitio illuminat,
dilectio satiat. Cognitio veritatis, amor bonitatis: in his beatitudo
constat cognoscere et amare bonum.
|
“Gustate, inquit Scriptura, et videte, quoniam suavis est Dominus (Psal.
XXXIII).”
|
|
In
dilectio; in
cognitio est. Duo ista distincte commendat, scilicet cognitionem et
dilectionem.
|
“Multas quidem, et beatas videns pure contemplationes simplosque, et
immediate fulgores illuminata.”
|
|
Hoc de illuminatione et cognitione dictum est.
|
|