|
Sequitur:
|
“Divino alimento repleta. Multa quidem primo data fusione, solaque
domestica, et unifica divinae refectionis unitate.”
|
|
Hoc dictum est de dilectione et refectione. Utramque multis modis
commendat. Primo cognitionem in contemplationibus multis et beatis pure
visis per illuminationem fulgorum simplicium. Qui sunt simplices
fulgores? purae illuminationes. Per puras illuminationes venitur ad
puras contemplationes. Pura illuminatio est quando veritas per
semetipsam concipitur; pura contemplatio est quando veritas in semetipsa
videtur. Quando per subjectam imaginem vel figuram veritas addiscitur,
non est pura illuminatio; quando in subjecta imagine vel figura veritas
cognoscitur, non est pura contemplatio. Neque enim simplicitas esse
potest, nisi ubi solum est; neque puritas, nisi ubi verum est.
Simplicitas in solo; puritas in vero. Propterea qui immediate
contemplantur, et per semetipsos ad veritatem accedunt, soli simplices
illuminationes habent et puras contemplationes.
|
|