|
Sequitur:
|
“Divino alimento repleta.”
|
|
Quod est divinum alimentum? divina refectio. Et ipsa refectio quae est,
nisi Dei dilectio? Propterea cum dixisset,
|
“Supereminentem illam dispositionem angelicam repletam divino alimento,”
|
|
adjunxit etiam, dicens:
|
“repletam unitate divinae refectionis.”
|
|
Quid autem est divina refectio, nisi divinum alimentum? Unitas ergo
refectionis, et unitas alimenti una est refectio, et unum alimentum.
Ergo in mensa Dei non nisi unum ferculum apponitur. Sed noli contemnere.
Satietas multa est.
inquit Psalmista,
|
“cum apparuerit gloria tua (Psal. XVI).”
|
|
Multa in hoc mundo sunt, et haec omnia cor hominis satiare non possunt.
Unum autem bonum est apud Deum, et hoc solum cum percipitur, satietas
invenitur. Ergo non in multitudine, sed in unitate satietas est. Quando
satietas? quando satis est satietas. Pone modo, ut ex his multis, quae
in mundo sunt, quaedam aliqua habeas, quae diligis et videbis, quod non
sufficit. Veniant plura: adhuc non dices, sufficit. Apponantur universa;
et invenies te egentem adhuc, et nondum satis habentem. In omnibus ergo
his satietas esse non potest, ubi satis esse non potest. Veniet autem
unum illud bonum; et satietas erit, quia satis erit. Non mireris. Omnia
haec multa sunt, sed multum non sunt. Illud unum est, et multum est.
Propterea peccatrix illa quia multa dimittenda habuit, non multa sed
multum dilexit. Multa dimisit, et multum elegit. Sapiens erat; non
attendit acervum, sed pretium pensavit. In multis parum; in uno multum.
Propterea non atttendas ad numerum, sed fructum inquire. Unum est bonum,
quod tibi praeparavit Deus. Noli timere cum audis unum; unum bonum est,
sed in illo bono omne bonum est. Unam refectionem, unum cibum, unum
ferculum, unum panem praeparavit, sed ne despicias. Audi quod scriptum
est:
|
“Habentem omnem saporem, et omne oblectamentum suavitatis (Sap. XV).”
|
|
Hoc divinum alimentum, et multa fusio, vel abundans effusio, qua
videlicet fusione beata illa societas primo loco sibi data repletur. Est
etiam unitas divinae refectionis, qua scilicet unitate sola, hoc est
singulari et domestica, et unifica specialiter digna effecta est. Ipsa
vero una, et simplex divina refectio, idcirco singularis dicitur, quia
cum aliena delectatione et dulcedine extranea non percipitur; domestica,
quia amicis tantum et familiaribus praeparatur. Unifica, quia unum secum
efficit omnes, quibus se sumendam et participandam concedit.
|
|