|
Sequitur:
|
“Multaque communione Dei et cooperatione:”
|
|
subauditur repleta est dispositio, vel hierarchia prima coelestium
essentiarum. Ipsa dico, digna effecta ad eam, scilicet communionem et
cooperationem Dei, ut possibile sibi est; similitudine bonarum
habitudinum, id est virtutum et actionum. Per bonas enim habitudines,
digna effecta est communione; per bonas actiones, digna cooperatione. Et
rectus est ordo. Primum per claritatem cognitionis illuminatur; postea
per dulcedinem dilectionis reficitur, ut sic Deo et communicet in
virtute, et cooperetur in actione, sicut scriptum est:
|
“Si quis diligit me, sermonem meum servabit; et Pater meus diliget eum,
et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus (Joan. XIV).”
|
|
|
|