|
Sequitur:
|
“Propterea et laudes ipsius theologia iis qui in terra sunt, tradidit in
quibus mirabiliter manifestatur excelsissimae ipsius illuminationis
eminentia.”
|
|
Ac si diceret: Quia tanta est excellentia hierarchiae primarum
essentiarum, propterea theologia, id est divina Scriptura tradidit iis,
qui in terra sunt, hoc est, hominibus, laudes sive laudationes ipsius.
In quibus scilicet laudationibus mirabiliter manifestatur eminentiam
excelsissimae illuminationis ipsius. Ac si diceret: Quia tanta est
sublimitas ejus, propterea theologia hominibus laudationes ejus, quibus
ipsa Deum laudat, manifestavit, ut per excellentiam laudationis
manifestaretur eminentia illuminationis.
|
|