Pars 36

Sequitur:

“Alii enim quidam ejus sensibiliter dicendo tanquam vox aquarum reboant. Benedicta gloria Domini ex loco suo.”

Ac si diceret: Vere excellentes sunt laudationes hujus hierarchiae, quae a Scriptura divina manifestantur, quia alii ejus, id est quidam ex ea sensibiliter sonando reboant, vel resonant, sive clamant tanquam vox aquarum: Benedicta gloria Domini ex loco suo. Vel sic legi potest. Theologia tradidit laudes ipsius sensibiliter, id est per similitudinem sensibilium, et corporalium de spiritalibus dicendo, quod

“alii ejus.”

Hoc est, de numero ipsius

“reboant tanquam vox aquarum. Benedicta gloria Domini ex loco suo.”

Hoc testimonium de Ezechiele sumptum est, ubi propheta vocem commotionis magnae post se factam commemorat. Quae vox, quamvis ibi prolata non dicitur, tamen iste a summis eam coelestium ordinum spiritibus sine ambiguitate factam esse testatur.