|
Sequitur:
|
“Has autem excelsissimas coelestium animorum hymnologias, jam quidem in
iis, quae sunt de divinis laudibus, quantum possibile, aperuimus. Et
dictum est de his in illis quantum ad nos, sufficienter.”
|
|
Has supradictas hymnologias, id est divinas laudationes coelestium
animorum, hoc est, coelestium spirituum; dicit se aperuisse, vel
exposuisse, quantum sibi possibile fuit, in aliis Scripturis, quae sunt
ab ipso factae de divinis laudibus; et de his scilicet hymnologiis, in
illis (subauditur) Scripturis sufficienter dictum esse testatur, quantum
ad eum, hoc est ad ejus possibilitatem pertinuit. Haec autem Scriptura,
quam se de divinis laudibus fecisse asserit, inter haec ejus scripta,
quae apud nos sunt, minime reperitur. Ex hac tamen sententia possumus
cognoscere de divinis laudibus ipsum scripsisse, quoniam in libro de
divinis nominibus ex amatoriis hymnis sancti Hierothei quaedam
introduxit, in quibus de supradictis laudibus nonnihil tractatur.
|
|