Pars 39

Sequitur:

“Ex quibus in recordationem sufficit dicere tantum secundum praesens tempus, quod theologicam scientiam ipsa prima dispositio, quantum fas, illuminata est a divina bonitate, per quam tanquam deiformem hierarchiam et aliis seipsam deinde tradidit.”

Ac si diceret: Ex quibus, scilicet laudibus divinis in supra memorato libro sufficienter expositis, nunc secundum praesens tempus in recordationem, vel admonitionem tantum sufficit dicere hoc, scilicet quod ipsa prima dispositio, hoc est, prima hierarchia angelorum illuminata est theologicam, id est divinam scientiam ab ipsa divina bonitate. Nota constructionem in eo quod ait, illuminata scientiam. Sic enim dicitur: Erudior autem, doceor disciplinam. Dicit ergo, quod prima dispositio a sola divina bonitate illuminata est ad scientiam; per quam videlicet scientiam ipsa dispositio tradidit seipsam; deinde, hoc est, consequenter aliis hierarchiis post se sequentibus.

“Tradidit,”

dico,

“seipsam tanquam deiformem hierarchiam,”

hoc est, Dei conformitatem et similitudinem habentem, et Deum imitantem in eo quod ab ipso illuminata alios illuminat, et seipsis quasi formam, et exemplar proponit divinae conformitatis. Hoc ergo nunc sufficit dicere de supradictis laudibus, quod in eis prima dispositio angelorum Creatorem suum laudans, formam laudandi aliis post sequentibus hierarchiis semetipsam tradidit,

“subintroducens,”

hoc est, suggerens eis, vel insinuans

“illud per brevitatem dicendo.”

Subintroduxit enim, vel suggessit quasi occultum quiddam, et paucis manifestum. Suggessit autem per brevitatem dicendo aliud quod suggessit. Et recte nonnisi occulte suggerebatur, quod erat invisibile, et nonnisi breviter dicebatur, quod erat ineffabile. Quantumcunque enim exponeretur ad cognitionem, ocultum esset, quod erat impenetrabile; et quantumcunque extenderetur per sermonem, breve esset ad ipsum, quod erat interminabile. Suggessit tamen, et insinuavit, et exposuit, ut per eam ad aliorum cognitionem veniret, quod ipsa nullo mediante perceperat. Quid suggessit?