Pars 4

Sequitur:

Et omni extremitate ineffabiliter in sublimissimum: et circa vere excelsum totis virtutibus incommutabiliter, et stabiliter collocatum. Ipsa scilicet thronorum cognominatio docet collocatum, id est collocationem illorum, sive stabilimentum incommutabiliter, et stabiliter factum, totis virtutibus, id est omnimoda virtute, et inconcussa fortitudine. Factum dico ineffabiliter longe ab omni extremitate, hoc est ultra omnem finem, in sublimissimum, et circa vere excelsum. Ubi enim esset sedes Dei, nisi ubi Deus sedet? Ubi habitat Deus, ubi regnat, ubi sedet, ubi quiescit, ubi throni ejus sunt, et sedes ejus. Videte quam longe sunt a nobis. Quam longe est ab omni subjectione summa majestas, ab omni corruptione aeterna incommutabilitas. Ubi majestas est, thronus est; ubi incommutabilitas est, sedes est. Thronus significat incommutabilitatem. Ergo in ipsa aeternitate, in ipsa incommutabilitate sedes Dei collocatae sunt. Et quam longe hoc sit ab omni extremitate, quis dicere potest? Quid est extremitas? Finis: ubi finis est, extremitas est. Finis in summo, finis in imo. In utroque creatura finem habet. Finis in imo est, ubi cessat defectus, ne in nihilum eat, quod aliquid est. Finis in summo, ubi se sistit profectus, ne extra mensuram se extendat, quod magnum est. Quantum ergo infima superant, qui ineffabiliter summa transcendunt? Possumus adhuc alio modo non inconvenienter extremitates istas interpretari. Extrema quippe sunt; quippe sunt visibilia omnia; quia sicut ab infimis sursum ascendenti supremum est, quo nihil est altius, ita ab intimis foras prodeunti extremum est, quo nihil est exterius. Subsellia ergo divina, sicut in eo quod throni dicuntur, a subjectione infimorum ostenduntur per dignitatem in summo excellenter sublevata, ita quoque, in eo quod sedes dicuntur, demonstrantur ab omni fluctuatione extremorum per stabilitatem in intimo incommutabiliter collocata. Et tamen neque sursum sublevata ineffabili celsitudini aequari possunt, sub qua sunt; neque ad interiora collecta simplici unitati comparari, circa quam sunt. Propter hoc ergo sedes dicuntur, quia et subtus sunt per ineffabilem majestatem superius praesidenti, et in circuitu sunt per incommutabilem unitatem interius quiescenti. Hoc ergo cognominatio thronorum docet: et non solum hoc, sed docet etiam

“acceptivum divini superadventus,”

hoc est, quod divinitatem desuper eis advenientem accipiunt in omni impassibilitate et immaterialitate, hoc est incorrupte et pure. Quia enim illam accipiunt in puritate, immaterialiter illam accipiunt; et rursum quia illam sine labore, et fatigatione suaviter influentem accipiunt, impassibiliter illam accipiunt. Qui ad occultae divinitatis notitiam per studium et laborem proficiunt, isti divinum superadventum passibiliter accipiunt. Rursum quibus occulta divinitas per signa exteriora, et figuras corporales cognoscendam se ingerit, ad ipsos quodammodo quasi materialiter venit. Quia ergo summi illi spiritus ad percipiendam divinitatis notitiam nec studio proficiunt, nec materialibus figuris erudiuntur: recte, divinum superadventum et impassibiliter et immaterialiter accipere perhibentur.