|
Audi:
|
“Ipsam piissimam, et summe benedictam, et omnino benedictam divinitatem,
fas est benedictam esse ex Deum recipientibus quantum possibile est eam
cognosci, et laudari intellectibus. Ipsi enim sunt tanquam deiformes
divini loci, divinae, ut eloquia aiunt, quietis.”
|
|
Exponit supra memoratum testimonium de Ezechiele sumptum.
|
“Benedicta gloria Domini ex loco suo.”
|
|
Ipsa, inquit, prima hierarchia clamans,
|
“benedicta gloria Domini ex loco suo,”
|
|
docet, quod fas est, hoc est justum, vel debitum, vel dignum, ipsam
piissimam et summe benedictam, et omnino benedictam divinitatem,
benedictam esse ex intellectibus Deum recipientibus et in tantum
benedictam, quantum possibile est eam cognosci et laudari. Justum est,
inquit, ut ipsa divinitas, quae in se semper piissima est, parata
scilicet largiri, et non indigens accipere: et quae summe benedicta est,
et omnino, vel fortissime benedicta, hoc est, cujus gloria in semetipsa
tanta est, ut nec alieno beneficio augeri, nec aliena laude amplius
commendari possit. Fas, inquit, est, ut quamvis in se ita perfecta sit,
ut benedici, vel laudari non egeat: tamen ut intellectus, id est, corda
rationalia, eam benedicant et laudent, quantum scilicet eam cognoscere,
et secundum cognitionem perceptam laudare possunt. Quamvis enim gloria
ejus ex semetipsa perfecta sit, nos tamen a benedictione et laude ejus
cessare non debemus: qui et si benedicendo et laudando illi non
perficimus, perficimur tamen ex illa. Vel aliter intelligi potest, quod
dicit, justum esse, ut divinitas, quae in se summe benedicta est, ex
intellectibus Deum recipientibus benedicatur. Ac si diceret: Quamvis
laus Dei in semetipsa summe perfecta sit, hoc tamen laudi ejus jure
addicitur, quod per gratiam corda a se facta inhabitare dignatur. Sic
ergo justum est divinitatem in semetipsa summe benedictam pro eo etiam
benedici, et benedictam esse, quod se mentibus beatificandis recipiendam
praebet, et eas tanquam locum proprium inhabitare dignatur. Non enim ita
in eis habitat quasi stabilimentum quaerens, et velut ruitura, si
fulcimentum non habeat. Non enim locum quaerit Deus sibi, quasi esse non
posset, nisi contineretur; sed quasi receptaculum quaerit cui se
infundendum praestet: quod utique beatum esse non posset, nisi ab ipso
repleretur. Adjicitur ergo super omnem laudem ejus, quod summe
benedictus in se alios benedictos facit ex se. Benedicatur ab illis,
benedicatur et pro illis. Ab illis benedicatur quantum illis
cognoscendus et laudandus revelatur; pro illis benedicatur, quantum in
illis manifestatur.
|
|