Pars 41

Sequitur:

“Ipsi enim sunt tanquam deiformes divini loci, divinae, ut eloquia aiunt, quietis.”

Reddit causam, quare ex eo, quod dictum est,

“benedicta gloria Domini ex loco suo:”

signatum intelligat, gloriam benedictam esse debere ex intellectibus Deum recipientibus, quia, inquit, ipsi intellectus Deum recipientes, ipsi sunt loci divini. Theodocos enim Graece dicitur, hoc est, Dei receptor. Quo nomine omnis purus animus sive humanus, sive angelicus potest significari. In ipsis enim duobus Deus habitat, et quiescit. Ipsi ergo tanquam deiformes divini loci sunt. Quasi rationem reddit, quare divini loci dicuntur. Eadem enim causa est, quare loci sunt, et quare deiformes sunt. Ex eo quippe, quod lumen capiunt, locus luminis fiunt. Et rursum ex eo ipso, quod lumen capiunt, lucentes fiunt, et conformes lumini existunt. Sunt ergo divini loci, utpote deiformes, et ex inhabitante Deo Dei similitudinem habentes. Rursum quia loci divini sunt, constat quod divinae quietis loci sunt, quia divini loci omnino esse non possent, nisi quietis et pacis loci essent, sicut eloquia aiunt:

“In pace factus est locus ejus (Psal. LXXV).”