Pars 42

Sequitur:

“Et quod monas est, et unitas tres substantialiter: et super coelestibus essentiis usque ad novissima terrae extendens bonitatem suam in omnia, quae sunt, providentiam tanquam omnis essentiae super principale principium, et causa, et omnium superessentialiter immensurabili continentia circumligans.”

Hoc de sequentis expositione, quod de Isaia sumptum fuerat, adjungit. Ac si diceret: Sicut prima illa coelestis hierarchia clamans,

“benedicta gloria Domini de loco suo,”

Deum non solum in se, sed in sanctis etiam suis benedicendum et glorificandum esse docuit, ita quoque ter sanctum proclamando, et non dominos, sed Dominum Sabaoth subjungendo, tres personas in una Deitate, non tres deos, sed unum Deum esse significavit. Hoc est, quod dicit. Et quia monas est, et unitas tres substantialiter, quasi diceret: Non solum hoc, quod supradictum est de gloria Domini ex loco suo benedicenda ipsa prima hierarchia coelestis sequentibus se hierarchiis subintroduxit; sed etiam hoc, quod monas, et unitas, hoc est divinitas, quae vere una est, et simplex natura, tres personae est substantialiter, hoc est, quod tres personae una essentia vel substantia, et una essentia tres personae; quia Deus in essentia unus est, et trinus in personis. Sane quod monas et unitas cum idem esse videatur, geminate positum est, pro Graeco factum est: in quo duo nomina sunt monas, et henas: quae quamvis unam habeant apud nos interpretationem (utrumque enim sonat unitas) haec tamen differentia esse videtur, quod monas illam magis unitatem significat, quae secundum discretionem dicitur henas vero illam, quae secundum simplicitatem notatur. Omne enim, quod simplex est, unum est. Non autem omne, quod unum est, simplex est; quoniam et unum collectione dicitur et unum compositione, et unum similitudine. Quae omnia, quia non totum, quod sunt unum sunt vere unum non sunt, et unitatis nomen similitudine tantum mutuantur, non proprietate. Divinae autem naturae, cui unum est et simplex esse, totum quod est, vere unum esse est et ideo recte non solum monas, sed henas quoque appellari debuit; quia unitas ejus in vera ejusdem atque indivisae substantiae semper simplicitate subsistit. Dicat ergo, quia in vera Deitate monas et unitas substantialiter sunt; quia, sicut trinitas personarum in Deo essentiae unitatem non dividit, ita unitas naturae trinitatem personarum non confundit. Sed tres unum substantialiter sunt, quibus tribus substantia est una.