Pars 43

Sequitur:

“Et super coelestibus essentiis usque ad novissima terrae extendens bonitatem suam in omnia, quae sunt providentiam.”

Et hoc, inquit, prima hierarchia sequentibus post se insinuavit: quod vera unitas, et summa trinitas extendit, vel penetrare facit bonitatem suam a super coelestibus essentiis, usque ad novissima terrae, id est, a summis usque ad ima; bonitatem, dico existentem providentiam in omnia, quia omnibus providet et nihil a se alienum relinquit, ut pote quae est super principale, vel super essentiale principium omnis essentiae, et causa omnium; quia ab ipsa, et ad ipsam facta sunt omnia: et quae est omnium circumligans, id est circumligatio, quia circumligat omnia, et complectitur, et continet superessentialiter cum immensurabili continentia, quae totum comprehendit, et in ipsa incomprehensibilis manet. Quia ergo principium est, a quo facta sunt omnia, et causa per quam facta sunt omnia, et circumligans continentia, in qua subsistunt universa, Idcirco plena est omnis terra gloria ejus, quoniam ab ipsa bonitate replentur, et nutriuntur omnia, ut subsistant in ipsa, quae facta sunt per ipsam.