|
Sequitur:
|
“Et deiferum, et famulariter in divinas susceptiones apertum.”
|
|
A superiori iterum subaudiendum est, cognominatio thronorum docet,
scilicet deiferum illorum, hoc est quod Deum sibi praesidentem ferunt;
et famulariter apertum in divinas susceptiones, hoc est, quod
famulariter, id est obedienter se aperiunt et voluntarie coaptant, ut
ipsum Deum advenientem in se suscipiant, quatenus divinae operationi
voluntas subjecta respondeat, et ministerium sacrum non necessitudinis,
sed dilectionis esse comprobetur. Rectus ordo. Primum subsellia Dei
sublevantur per dignitatem; deinde collocantur proter stabilitatem;
postea Deum advenientem in se suscipiunt, et ferunt. Postremo, quia
rationalia sunt vehicula, ut opus felicitatis sit, ministerio
desiderium, et voluntatem adjungunt.
|
|