|
Sequitur:
|
“Dicendum vero, quam hierarchiam eorum existimamus.”
|
|
Ac si diceret: Hactenus de cognominatione illorum diximus; nunc vero de
sacra potestate eorum, qualem eam existimamus esse, dicere debemus.
|
“Omnis quidem enim hierarchiae speculationem Deum imitanti deiformitate
dependentem ineffabiliter esse, et dividi omnem hierarchicam actionem in
participationem sacram, et traditionem purgationis purae, et divini
luminis, et perfectivae scientiae: sufficienter jam a nobis dictum esse
arbitror.”
|
|
Sensus hic est: Arbitror sufficienter dictum esse jam a nobis, omnis
hierarchiae speculationem, id est, generalem hierarchiae definitionem,
ineffabiliter dependentem esse ex deiformitate, hoc est ex similitudine
Dei: similitudine, dico, imitanti Deum, hoc est ex similitudine
imitationis Dei. Satis, inquit, jam dictum arbitror quid sit hierarchia
generaliter definita, scilicet deiformitas, id est conformatio vel
similitudo ad Deum, quae in est imitantibus Deum. Superius namque in
tertio capitulo universaliter hierarchiam ita definit. Hierarchia est ad
Deum, quantum possibile est, similitudo et unitas. Propter hoc ergo
arbitror sufficienter jam dictum esse quid sit hierarchia, quantum
scilicet pertinet ad generalem definitionem. Similiter arbitror satis
jam dictum esse, omnem hierarchicam actionem dividi, id est, quod omnis
hierarchica actio dividitur in participationem sacram et traditionem
purgationis purae, et divini luminis, et perfectivae scientiae. Omnis
enim sacrae potestatis actio vel in eo constat, quod participant a
superiori; vel in eo, quod tradunt inferioribus purgationem, et
illuminationem, et perfectionem. Triplex est gratia, quam duobus modis
exercent, accipiendo, et impertiendo: primum est purgatio ad puritatem;
deinde illuminatio ad veritatem; deinde perfectio ad bonitatem. Haec est
enim perfectiva scientia, quae perficit, et perfectos facit, quando ex
habitu virtutis veritas percipitur.
|
“Nunc autem dicere digne prosequamur excellentissimos intellectus,
quomodo jam secundum eos hierarchia ab eloquiis manifestatur.”
|
|
Ac si diceret: Quoniam superius universaliter hierarchiae et definitio,
et divisio sufficienter a nobis data est; nunc prosequamur digne dicere
excellentissimos intellectus, id est, supremos spiritus seraphim;
scilicet cherubim, et thronos, in quibus prima angelica hierarchia
ordinata est. Prosequamur, dico, dicere quomodo hierarchia secundum eos,
id est, quomodo eorum hierarchia ab eloquiis sacris manifestatur. Hoc
enim ordo rationis expostulat ut post generalem definitionem et
divisionem hierarchiae, ad specialem tractationem ejus sermo descendat.
In primis quidem de prima hierarchia, quae in tribus illis summis
ordinibus consistit, quaerendum est qualem eam esse sacra eloquia
manifestant. Et ne forte quis putaret eorum sacram potestatem idcirco
diversam esse, quia ordines eorum differentes inveniuntur, dicit in
omnibus tribus unam esse omnino, et consimilem hierarchiam, inquantum
videlicet omnes summae et principali hierarchiae primo loco uniuntur, et
ab illa suae sacrae potestatis dignitatem immediate sortiuntur.
|
|