|
Hoc est enim, quod subjungit, dicens:
|
“In primis essentiis, quae post substantificam earum divinitatem
collocatae, et velut in vestibulis ipsius ordinatae, omnem sunt
invisibilem, et visibilem super excellentes factam virtutem, propriam
existimandum est esse et omnino aequiformem hierarchiam.”
|
|
Primae essentiae supremi illi sunt, et principales tres ordines
angelorum quae inter omnes creaturas primae sunt, et post divinitatem
substantificam earum, id est, quae eas subsistere facit, primo
constitutae, et veluti in vestibulis ipsius ordinatae, id est ita prope,
ut quidquid ultra sit, nonnisi in ipsa, et ipsa sit divinitas. In illis
ergo primis essentiis, quae ita collocatae, et ordinatae, proximae
divinitati superexcellentes sunt, et transgredientes omnem factam
virtutem invisibilem, et visibilem, id est, omnis facturae, sive
creaturae virtutem invisibilis et visibilis; in illis, inquam, essentiis
existimandum est esse hierarchiam, id est sacram potestatem; propriam,
id est discretam, et differentem ab aliis in se, et omnino aequiformem,
id est consimilem et aequalem inter se. In illa enim sacra potestate,
quam habent, sicut sunt aliis omnibus excellentiores, ita adinvicem
omnino aequales existunt, ita ut singuli in eo quod a summa divinitate
immediate accipiunt, alios superiores non habeant; et in eo quod
inferioribus ex divina participatione largiuntur, omnes similiter primi
dispensatores existant. In hoc ergo una est, et consimilis hierarchia in
tribus.
|
|