|
Sequitur:
|
“Puras igitur eas esse existimandum: non ut immundis maculis et
inquinationibus liberatas, neque ut materialium receptivas phantasiarum,
sed ut omni diminutione mundas, et altiores: et omni superfirmato templo
secundum excelsissimam castitatem omnibus deiformissimis virtutibus
supercollocatas: et proprio per se motu, et eodem motu secundum
diligentis Deum inconversibile ordinis, ineffabiliter receptas: et in
subjectis contumeliam omnino nescientes, sed incasualem ut et
intransmutabilem habentes propriae deiformis specialitatis purissimam
collocationem.”
|
|
Superius dixit in tribus illis excellentissimis ordinibus angelorum unam
esse, et consimilem omnino hierarchiam, id est sacram potestatem: nunc
consequenter adjungit ea, quae ad hierarchicam actionem, id est, sacrae
potestatis operationem pertinent, perfecte illis inesse, hoc est,
purgationem, illuminationem, perfectionem. Quae tria omnis sacra
potestas sub summa potestate ordinata duobus modis exercet, scilicet a
superiori accipiendo, et inferioribus impertiendo. Dicit ergo, quod
istae primae essentiae in quibus est prima hierarchia ordinata,
purgationem habent, quam et a superiori divinitate accipiunt, ut
purgentur, et inferioribus conferunt, ut purgent. Accipiunt autem
purgationem non quasi ab aliqua immunditia, vel corruptione liberandae,
sed ab omni imperfectione, et diminutione perficiendae, hoc est, quod
dicit: Existimandum est puras eas esse, videlicet primas illas
essentias: puras dico, non tamen ita quasi liberatas ab aliquibus
immundis maculis, et inquinationibus; quia nunquam immunditiam aliquam,
aut inquinationem habuerunt; neque ita puras quasi receptivas
materialium phantasiarum, quia omnino materiales phantasias non
recipiunt, et propterea purgari ab eis non indigent, quia omnino eas non
habent; sed potius ita puras, quasi mundas, et alienas ab omni
diminutione et imperfectione. Sane per immundas maculas, et materiales
phantasias duo genera spiritualis inquinationis expressit: unum, quod
est in desideriis pravis; alterum, quod est in cogitationibus vanis.
Desideria enim prava munditiam cordis quasi lutum inquinant, vanae autem
cogitationes quasi pulvis quidam superaspersus claritatem ejus
obnubilant. Quia igitur purissimae illae essentiae summorum spirituum,
neque in pravis desideriis, nec in cogitationibus vanis corruptionem
ullam suscipiunt, idcirco neque ab immundis maculis, neque a
materialibus phantasiis mundari exposcunt. Purae igitur intelligendae
sunt, non quasi purificatae a corruptione, sed quasi mundae ab
imperfectione; nec solum ab imperfectione alienae, sed etiam per
excellentiam perfectionis caeteris omnibus perfectis altiores, et
supercollocatae.
|
|