LIBER OCTAVUS.


TITULUS CAPITULI VIII: De dominationibus, et potestatibus, et de media eorum hierarchia. LITTERA.

Transeundum autem nunc nobis in mediam coelestium intellectuum dispositionem, dominationes illas supermundanis oculis, quantum possibile est, explorantibus, et vere potentia speculamina divinarum potestatum, et virtutum. Etenim unaquaeque supra nos essentiarum cognominatio Dei imitatorias earum significat deiformes proprietates. Igitur sanctarum dominationum manifestativam nominationem existimo declarare absolutam quamdam, et omni pedestri minoratione liberam anagogen, nullaque tyrannicarum dissimilitudinum ullo modo universaliter eam inclinatam, liberaliter severam dominationem, omni minutivae servituti superpositam, superiorem subjectioni omni, et remotam ab universa dissimilitudine, et dominationis incessanter appetentem, et ad illius ipsius naturaliter subsistentis virtutis similitudinem, quantum possibile est, et seipsam, et quae post eam sunt, optime, et speciose conformantem, ad nullum una videntium, sed ad proprie [sboac][n] universale conversam, et Dominicae semper deiformitatis in participatione, secundum quod possibile est, ipsi factam. Ipsam vero sanctarum virtutum fortem quamdam, et incommutabilem virilitatem in omnes secundum earum deiformitatem operationes, ad nullam susceptionem inditarum ei divinarum illuminationum imbecilliter infirmatam, potenter in imitationem Dei reductam, non relinquentem suimet imbecillitate deiformem motum, sed firmiter ferentem in superessentialem, et potentificam virtutem, et ipsius imaginem virtuti similem, juxta quod licet, factam, et ad ipsam quidem ut principalem virtutem potenter conversam: ad secunda vero virtutem dando [dans et] deiformiter provenientem. Ipsam autem sanctarum potestatem aequipotentem divinarum dominationum, et virtutum bene ornatam, et inconfusam circa divinas susceptiones ordinationem, et ordinatum supermundanae et intellectualis potestatis, non tyrannice in ea, quae inferiora sunt, potestativis virtutibus praecipitatae, sed potenter in divina post bene ordinatas reductae, et quae post eam deiformiter reducentis, et ad potentificam causalem potentiam, quantum fas est, assimilatae, et eam, ut possibile, angelis revelantis in bene ornatis per ipsam ordinibus potestativa virtute. Has habens deiformes proprietates media coelestium animorum dispositio purgatur quidem, et illuminatur, et perficitur, quemadmodum dictum est, a divinis illuminationibus inditis sibi secundo per primam hierarchiam dispositionem, et per mediam illam secunda manifestatione delatis. Itaque per alium dictum venientem in alium angelum auditum, symbolum faciemus a longe super perfectae, et per processionem occultae in sequentia perfectionis. Nam sapientes circa sacras nostras immolationes aiunt, per seipsas lucentes divinorum plenitudines per alias contemplativarum participationum esse perfectiores. Sic existimo et angelicorum ordinum immediatam participationem primo in Deum extentorum perfectorem esse per medietatem perfectorum. Propter quod et a nostra sacerdotali traditione perfectivae, lucificae, et purgativae virtutes primi intellectus nominantur inferiorum, tanquam per eos in omnium superessentiale principium reductorum, et mysticarum purgationum, et illuminationum et perfectionum in participatione, secundum quod eis fas, factorum. Poc enim est omnino divina ordinatione divinitus promulgatum, per prima secunda divinis participare illuminationibus. Invenies autem hoc et multoties a theologis expressum. Quando enim divina, et paterna humanitas Israel nutritive pro sacra ejus salute corripiens, et ulciscentibus, et immanibus nationibus in correptionem tradens, omnigena provisorum in melius traductione, et captivitatem dimisit, et ad priorem clementer reduxit beneficentiam, vidit theologorum unus Zacharias unum primorum, ut existimo, et circa Deum angelorum (communis enim, ut dixi, est omnibus haec angelica cognominatio) ab ipso Deo discentem de hoc consolatoria, ut dictum est, verba. Alterum vero subjectorum angelorum in occursum primi provenientem, tanquam ad illuminationis susceptionem et perceptionem, deinde ab ipso divinum consilium tanquam a summo sacerdote eruditum, et hoc docere theologum conversum, quoniam fructuose habitabitur Hierusalem a multitudine hominum (Zach. I). Alter autem theologorum Ezechiel (Ezech. VIII), et ab ipsa, inquit, hoc sacratissime promulgatum esse cherubim superfirmata gloriosissima divinitate. Ipsum enim Israel, ut dictum est, dux exercitus humanitas per disciplinas in melius traducens justitia divina corrigentibus respondetur, correctos justificavit. Hoc docetur, primus post cherubim lumbos sapphiro praecinctus, qui podera juxta symbolum hierarchicum induebatur. Reliquos autem angelos, qui secures habebant, divina ordinatio imperat a priori doceri de hoc divinum judicium (Ezech. X). Ei quidem enim dixit mediam pertransire Hierusalem, et dare signum in frontes correctorum virorum; aliis: Exite in civitatem post eum, et percutite, et nolite parcere oculis vestris; ad omnes autem, super quos est signum, ne appropinquetis (Ezech. IX). Quid fortassis quis dixerit de dicente angelo ad Danielem: Exiit sermo; aut de ipso primo ignem ex medio cherubim recipiente (Dan. IX). Aut illud ejusdem quod abundantius in ordinis angelici ostensionem, quoniam et cherubin immittit ignem in manus sanctam stolam induti (Ezech. X); aut de vocante divinissimum Gabrielem, et dicente ei:

“Fac illum intelligere visionem (Zach. I);”

aut quaecunque alia a sacris theologis dicta sunt de coelestium hierarchiarum deiformi ornatu. Ad quem nostrae hierarchiae ordinatio, secundum quod possibile est, assimilata, angelicam pulchritudinem, quantum in characteribus habebit formata per eum, et reducta ad superessentialem simul omnis hierachiae.