|
Sequitur:
|
“Itaque per alium dictum venientem in alium angelum auditum, symbolum
faciemus a longe super perfectae, et per processionem occultae in
sequentia perfectionis.”
|
|
Exemplo et auctoritate probat quod dixerat, scilicet mediam
dispositionem angelorum illuminari a prima, sive per primam, hoc est,
quod dicit: Symbolum faciemus, hoc est exemplum, sive demonstrationem
perfectionis, scilicet divinae a longe super omnia perfectae: et
occultae per processionem in sequentia; quia, cum in se occulta sit et
invisibilis, per processionem tamen exit, et manifestatur in sequentia,
id est, in eos qui post ipsam primo loco sunt immediate, sive in eos qui
post illos sequuntur. Hujusmodi, inquam, perfectionis divinae in se
perfectae et occultae, et tamen per largitionem gratiae in sequentia
procedentis symbolum faciemus, dictum, id est dictionem, sive sermonem
per alium angelum prolatum et postea venientem in alium angelum, et ab
eo auditum. In eo enim quod alius angelus dixit, alius audivit, alius
doctrinam protulit, alius suscepit: symbolum factum est, hoc est
demonstratio, sive argumentum, quod divina perfectio per priores et
superiores ad sequentes et inferiores participanda procedit.
|
“Nam sapientes circa nostras sacras immolationes aiunt per seipsas
lucentes divinorum plenitudines, per alias contemplativarum
participationum esse perfectiores.”
|
|
Ac si diceret: Non est mirum, si in angelis, alius docuit, alius
docebatur, quando alius alio doctior est. Nam qui sapientes sunt circa
sacras nostras immolationes, id est circa nostra sacrificia sive
sacramenta, ipsi aiunt divinorum plenitudines, id est illos angelos, qui
pleni sunt divinis donis, sive illuminationibus et per seipsos lucent,
perfectiores esse participationum contemplativarum per alios, hoc est,
participationibus contemplativis per alios. Genitivum enim posuit pro
ablativo. Qui, inquit, sapientes sunt, vel periti in nostris
sacramentis, testantur, quod illi angelici spiritus qui per semetipsos
divinam immediate contemplationem suscipiunt, perfectiores sunt quam
caeteri, qui mediantibus superioribus eamdem participant
contemplationem.
|
|