|
Sequitur:
|
“Sic existimo et angelicorum ordinum immediatam participationem primo in
Deum extentorum perfectiorem esse per medietatem perfectorum.”
|
|
Quia, inquit, sapientes hoc testantur, propterea et ego existimo
immediatam participationem angelicorum ordinum, primo in Deum
extentorum, hoc est, illos angelicos ordines, qui primo loco, et
principaliter in Deum extenti immediate ipsum participant, perfectiorem
esse, id est, perfectiores participatione esse perfectorum per
medietatem, hoc est, perfectis participantibus per medietatem, hoc est,
perfectiores esse quam iis, qui perfecti sunt aliis mediantibus.
|
|