|
Sequitur:
|
“Propter quod a nostra sacerdotali traditione perfectivae, lucificae, et
purgativae virtutes primi intellectus nominantur inferiorum; tanquam per
se in omnium superessentiale principium reductorum; et mysticarum
purgationum, et illuminationum, et perfectionum in participatione,
secundum quod eis fas factorum.”
|
|
Ac si diceret: Quia superiores spiritus perfectiores sunt inferioribus
et consequentibus, propterea a nostra sacerdotali traditione primi
intellectus, id est, supremi ordines angelorum vocantur perfectivae, et
lucificae, et purgativae virtutes inferiorum, quia per eos inferiores
perficiuntur et purgantur, et illuminantur: virtutes nominantur
inferiorum, utpote reductorum per se, hoc est, per seipsos in
superessentiale principium omnium, id est Deum, et inferiorum, dico,
factorum in participatione, quia participes facti sunt, quantum eis fas
est, mysticarum purgationum, et illuminationum, et perfectionum. Per
ipsos itaque superiores, per quos purgantur, et illuminantur, et
perficiuntur.
|
|