Pars 13

Sequitur:

“Invenies autem hoc et multoties a theologis expressum:”

hoc, inquit, quod dico secunda per prima participare divinis illuminationibus, invenies tu expressum, id est, manifeste magnificatum, et notatum in Scripturis scilicet sacris: a theologis, id est, iis qui de divinis ratiocinati sunt, et scripserunt.