Pars 14

Sequitur:

“Quando enim divina et paterna humanitas Israel nutritive pro sacra ejus salute corripiens et ulciscentibus, et immanibus nationibus in correptionem tradens omnigena provisorum in melius traductione: et captivitatem dimisit, et ad priorem clementer reduxit beneficentiam: Vidit theologorum unus Zacharias unum primorum, ut existimo, et circa Deum angelorum (communis enim, ut dixi, est omnibus haec angelica cognominatio) ab ipso Deo discentem de hoc consolatoria, ut dictum est, verba. Alterum vero subjectorum angelorum in occursum primi provenientem, tanquam ad illuminationis susceptionem, et perceptionem; deinde ab ipso divinum consilium tanquam a summo sacerdote eruditum: Et hoc docere theologum conversum, quoniam fructuose habitatur Hierusalem a multitudine hominum.”

Probat exemplum, quod dixerat. In Zacharia propheta legitur angelum mandato accepto a Deo exisse, et angelo alteri sibi occurrenti mandatum dedisse ut curreret, et prophetae nuntiaret, quod adhuc absque muris habitaretur Hierusalem. Hoc est enim quod dicit:

“Quando divina, et paterna humanitas,”

id est pietas Dei paterna,

“nutritive corripiens,”

id est, more nutritii qui parvulum filium ad hoc flagellat, ut castiget, corripiens Israel flagello Babylonicae captivitatis pro sacra ejus salute, ut scilicet dum corporaliter eum ad tempus exterius disperderet, interius ad sanctitatem reparando salvaret. Sic itaque pietas Dei paterne corripiens Israel et tradens eum in correptionem, ad hoc scilicet ut corrigeretur tradens eum nationibus, Chaldaeis videlicet: nationibus dico, et ulciscentibus, et immanibus; quia et injuriam Dei ultae sunt, et tamen hoc non zelo justitiae sed crudelitatis furore fecerunt. Tradens dico traductione; ut scilicet traducerentur de patria in exsilium, de terra sua in terram alienam, de Hierusalem in Babylonem, de visione pacis in captivitatem confusionis: traductione dico omnigena, id est universali, sive generali omnium provisorum in melius, hoc est, ad salutem praedestinatorum. Per hanc siquidem captivitatem et reductionem, quae in uno populo corporaliter facta est omnium electorum, et a captivitate peccati liberandorum forma demonstrata est. Quando igitur divina pietas paterne tradens Israel tali traductione; postea et captivitatem dimisit, et ipsum Israel ad priorem beneficentiam clementer reduxit. Tunc

“vidit unus theologorum Zacharias scilicet, unum primorum angelorum,”

id est, unum de primis angelis, hoc est unum de excellentibus et superioribus, et circa Deum positis angelis. Dicit,

“unum de primis, ut ego existimo:”

nam theologia hoc non dicit, quod ille unus de primis fuerit. Sed ego existimo, quod ille unus de primis fuit, quia praeceptum ab alio priore non accepit, sed mandatum ad secundum dedit. Ideo, inquit,

“existimo ego,”

quod ille unus fuit primorum angelorum. Quomodo primorum angelorum, cum angeli primi non sint, quoniam qui ultimi sunt et infimi tantum angeli nominantur? Non inquit, sic angelum dico. Sed secundum hoc, quod communis est aliquando omnibus, sicut supra dictum est, haec angelica cognominatio nunc supremos ordines angelos voco. Sic itaque unus theologorum Zacharias vidit unum primorum angelorum ab ipso Deo discentem consolatoria verba, de hoc scilicet negotio captivitatis, et reductionis Israel, ut dictum est in prophetia, scilicet ipsius Zachariae. Vidit etiam alterum subjectorum angelorum in occursum primi angeli provenientem id est exeuntum, vel praevenientem, id est, praecurrentem antequam vocetur, tanquam paratum, et devotum per se ad susceptionem, et perceptionem illuminationis suae, quam accepturus erat ab illo. Deinde vidit ipse Zacharias illum secundum angelum eruditum consilium ab ipso primo angelo tanquam a summo sacerdote, utpote scilicet a superiori, et sacra dante: et vidit etiam eumdem secundum angelum postea conversum, hoc docere theologum, hoc est conversum a primo angelo, cui intendebat; ad theologum, hoc est ad ipsum Zachariam, ut eum doceret, hoc scilicet consilium divinum, quod ipse didicerat a primo angelo: primus autem angelus a Deo, hoc est autem consilium, quod ipse annuntiavit

“quoniam fructuose,”

id est, copiose

“habitabitur”

Hierusalem a multitudine hominum. Alia translatio dicit:

“Absque muris habitabitur Hierusalem.”

Sub eodem utique sensu, pro eo quod post interniciem captivitatis divina gratia populus ille in tantum multiplicandus foret, ut ambitu murorum Hierusalem habitantium multitudo includi non posset.