Pars 15

Sequitur:

“Alter autem theologorum Ezechiel: et ab ipsa, inquit, hoc sacratissime promulgatum esse cherubim superfirmata gloriosissima divinitate.”

Alterius theologi testimonio probat, quod dixit, scilicet quod divina consilia a primis angelis immediate suscepta; deinde per inferiores angelos usque ad theologorum animos deferuntur, hoc est, quod ait:

“Alter theologorum Ezechiel,”

scilicet hoc consilium divinum etiam ab ipsa gloriosissima divinitate, et superfirmata sacratissime promulgatum esse cherubim: hoc, inquit. Ezechiel dicit, quod divinitas ipsa gloriosissima in majestate superfirmata in aeternitate, consilium suum cherubim sacratissime promulgavit vel revelavit, a quibus postea consequentibus est ordinibus manifestatum amplius?

“Ipsum enim Israel, ut dictum est, dux exercitus humanitas, per disciplinas in melius traducens, Justitia divina corrigentibus respondetur, correctos justificavit.”

Humanitas, inquit, id est, pietas, dux exercitus sive magistra exercitationis, traducens ipsum Israel in melius per disciplinas, noxios condemnavit, correctos justificavit, et hoc, scilicet judicium ex divina justitia respondetur corrigentibus angelis, qui missi erant ad puniendum: quod idcirco divina pietas flagella induceret, ut reprobos condemnaret, correctos justificaret. Vel ipsa divina justitia respondetur corrigentibus quod justum est, ut reprobi condemnentur, correcti justificentur. Vel corrigentibus Chaldaeis, id est, persequentibus per quos Deus populum suum flagellavit et correxit, ex divina justitia respondetur, ut recipiant sicut meruerunt; Israelitas autem correctos divina pietas justificavit.

“Hoc docetur primus post cherubim lumbos sapphiro praecinctus, qui podere juxta symbolum hierarchicum induebatur:”

hoc, inquit, divinum consilium condemnationis et justificationis

“docetur, primus post cherubim constitutus qui induebatur podere juxta symbolum hierarchicum.”

Quod enim post cherubim quidam apparuit lumbos sapphiro praecinctus, et podere indutus, symbolum erat hierarchicum, id est figura hierarchica, quia hierarchia visibilibus figuris utitur ad invisibilium demonstrationem. Et non solum ille, qui post cherubim primus erat, docetur divinum consilium, sed etiam reliqui, qui sequuntur. Hoc est enim quod subjungit: Reliquos autem angelos, qui secures habebant, divina ordinatio imperat a priori doceri de hoc divinum judicium. De hoc scilicet consilio, sive de hoc opere divina ordinatio imperat ipsi cherubim

“reliquos angelos doceri ab eo,”

qui primus erat post cherubim, ut eo ordine praeceptum divinum primum in cherubim descenderet, deinde per cherubim ad eum qui proximus erat podere indutus, per quem tandem ad consequentes angelos, qui cum securibus parati erant veniret.