Pars 16

Sequitur:

“Ei quidem enim dixit mediam pertransire Hierusalem, et dare signum in frontes correctorum virorum:”

vel ei, hoc est, cherubim dixit divina ordinatio, ut ille praeciperet sequentem se pertransire mediam Hierusalem, etc. Vel ei, hoc est, sequenti post cherubim, per ipsum cherubim

“dixit mediam pertransire Hierusalem,”

etc. Et non solum illi per cherubim praeceptum dedit, sed aliis etiam post ipsum sequentibus hoc est, quod subdiditur:

“Aliis exite in civitatem post eum, et percutite; et nolite parcere oculis vestris. Ad omnes autem super quos est signum, ne appropinquetis.”

Haec autem omnia, quae de visionibus propheticis assumpta sunt, ad hoc valent, ut ostendatur, quod primi et summi angeli ab ipso Deo erudiuntur, secundi a primis, tertii a secundis.