Pars 17

Sequitur:

“Quid fortassis quis dixerit de dicente angelo ad Danielem: Exiit sermo; aut de ipso primo ignem ex medio cherubim recipiente? aut illud ejusdem, quod abundantius in ordinis angelici ostensionem; quoniam et cherubim immittit ignem in manus sanctam stolam induti; aut de vocante divinissimum Gabrielem, et dicente ei: Fac illum intelligere visionem. Aut quaecunque alia a sacris theologis dicta sunt de coelestium hierarchiarum deiformi ornatu, ad quem nostrae hierarchiae ordinatio, secundum quod possibile est, assimilata, angelicam pulchritudinem, quantum in characteribus habebit formata per eum et reducta ad superessentialem simul omnis hierarchiae.”

In his testimoniis propheticis, sicut supra diximus, hoc solum probare intendit, quod in angelis alii alios docent, et inferiores a superioribus praeceptum, et doctrinam suscipiunt; sive etiam cum homines ab angelis erudiuntur, et inferiores a superioribus cognitionem accipiunt. Quid enim dixerit quis, hoc est, aliquis, de angelo dicente ad Danielem, nisi, quod inferior a superiore eruditur, et doctrinam suscipit? Aut etiam quid dixerit aliquis de illo primo superius post cherubim commemorato podere induto, et ignem, ex medio cherubim recipiente, nisi hoc similiter, quod alius ab alio accipere ostenditur, quod per se habere non potest? Aut quid aliud est etiam illud ejusdem, scilicet visionis, sive exempli, quod abundantius est sive copiosius in ostensionem angelici ordinis, id est ad ostendendum, quod in angelis aliis alii superiores ordines ordinati sunt, sicut dico, quod cherubim immittit ignem in manus sanctam stolam induti, nisi manifeste dispensatio per alium in alium fieri demonstratur? Illud quidem in visione Ezechielis, de qua hoc sumptum est, testimonium conjicitur magis, quam exponit; quoniam ex eo quod primus ille post cherubim sanctam stolam, sive podere indutus de medio cherubim ignem accipere jubetur, eumdem ignem ab ipso cherubim non inconvenienter accepisse creditur. De hoc itaque quid dicere poterit aliquis, nisi quod manifeste ostenditur divinam largitionem per alios ad alios transire? Aut etiam de angelo vocante divinissimum Gabrielem, et dicente ei: Fac illum intelligere sermonem [visionem]: quid dicere poterit aliquis, nisi quod secundum ejusdem dispositionis ordinationem divinum praeceptum per alios ad alios descendit; et qui superiores sunt, inferioribus imperant facienda, quemadmodum cognoscenda insinuant? De his itaque aut etiam de aliis omnibus, quaecunque alia a sacris theologis dicta sunt de coelestium hierarchiarum deiformi ornatu, quid aliquis dicere poterit, nisi quod supradictum est? Ad quem scilicet ornatum coelestium hierarchiarum nostrae, id est humanae, sive Ecclesiasticae hierarchiae ordinatio assimilata, quantum ei possibile (scilicet assimilari) ex ipsa similitudine habebit angelicam pulchritudinem quantum in characteribus, hoc est, figuris, et similitudinibus. Quantum enim modo habet in figura similitudinis, tantum postmodum habebit in celsitudine glorificationis. Modo quidem characterem et signum habet in figura; tunc rem et veritatem habitura in gloria. Quidam characteres istos extranee interpretari conati sunt; in illa futura gloria beatitudinis supernae phantasias quasdam et imagines errorum pro Deo in contemplatione speculantibus opponentes, Deum in sua substantia nulli unquam visibilem asserentes. Sed nos beatitudinem non exspectamus in contemplatione figurarum, quibus veritas ipsa promissa est. Nostrae igitur hierarchiae dispositio ad angelicum ornatum formata, quantum modo in characteribus et figura habet similitudinis, tantum postmodum habebit in gloria pulchritudinis. Modo quidem formata per eum: hoc est, et secundum eum angelicum scilicet ornatum, et mediante eodem ornatu angelico, reducta ad superessentialem simul omnis hierarchiae, hoc est, reparata ad similitudinem Dei, qui est superessentialis omnis hierarchiae; quia ab eo omnis hierarchia non solum formam, sed etiam substantiam habet; quia omnem hierarchiam ipse non solum instituit, sed etiam creavit, ut post ipsum esset similitudine, sub ipso conditione.