|
|
“Transeundum, inquit, nunc nobis est in mediam coelestium intellectuum
dispositionem: dominationes, illas super mundanis oculis, quantum
possibile est, explorantibus, et vere potentia speculamina divinarum
potestatum, et virtutum.”
|
|
Continua: seipsum ad sequentem dictionem, ac si diceret. Post
expositionem supremae hierarchiae, ordo expostulat ut transeamus ad
mediam, id est ad expositionem mediae hierarchiae coelestium
intellectuum, id est angelicorum spirituum. Postea exponit nominatim qui
sunt illi ordines angelorum, in quibus media illa potestas sacra
constat: ad cujus expositionem se transire debere dicit, addens:
|
“Dominationes: illas supermundanis oculis, quantum possibile est,
explorantibus, et vere potentia speculamina divinarum potestatum et
virtutum. Transeundum, inquit, est nobis,”
|
|
dicit,
scilicet hierarchia dominationes,
|
“et vere potentia speculamina potestatum et virtutum,”
|
|
id est et potestates, et virtutes. Isti enim sunt tres ordines secundae
hierarchiae, quorum virtutem et officia diligenter explorare oportet
eum, qui eorum sacram potestatem exponere desiderat. Ideo, inquit,
id est spiritualibus explorandum. Non enim ista corporalibus oculis
videntur.
itaque
scilicet dominationes coelestes, et
|
“explorantibus speculamina,”
|
|
id est speculationes, vel contemplationes
|
“potestatum, et virtutum.”
|
|
Quod dicit exploraturum se speculationes vel contemplationes potestatum
et virtutum; vel ita intelligendum est, ac si diceret, per speculationem
vel contemplationem de illis habitam se illorum dignitatem exploraturum,
vel ipsam eorum contemplationem, qua Deum contemplantur, et divina
percipiunt exploraturum, et investigaturum se testatur. Vere potentia
speculamina, vel potentes speculationes vocat propterea, quod ipsos vere
potentes explorant. Potentem enim speculationem potentium speculationem
intelligit. Vere potentes idcirco nominat, quia in bonitate potentes et
in veritate. Malum siquidem posse, vere posse non est, sed non posse,
sicut scriptum est:
|
“Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate (Psal. LI):”
|
|
Quapropter et ipsas potestates divinas vocat, quia ex Deo et in Deo
possunt omne quod possunt.
|
|