|
Sequitur:
|
“Etenim unaquaeque supra nos essentiarum cognominatio Dei imitatorias
earum significat deiformes proprietates.”
|
|
Ac si diceret: Recte potestates, et virtutes divinas nominavi, quia et
hoc ipsa earum cognominatio docet. Sicut unaquaeque cognominatio
essentiarum, quae supra nos sunt, id est coelestium, significat
deiformes proprietates earum: et ideo deiformes, quia Dei imitatorias.
Quod enim formitatem habent coelestes illae essentiae, non ex qualitate
habent, sed ex imitatione, quia similitudinem Dei illis non natura
confert, sed gratia.
|
|