Pars 4

Sequitur:

“Igitur sanctarum dominationum manifestativam nominationem existimo declarare, absolutam quamdam, et omni pedestri minoratione liberam anagogem; nullaque tyrannicarum dissimilitudinum ullo modo eam inclinatam universaliter, liberaliter severam dominationem, omni minutivae servituti superpositam: superiorem subjectione, omni et remotam ab universa dissimulatione, et dominationis incessanter appetentem; et ad illius ipsius naturaliter subsistentis virtutis similitudinem, quantum possibile, et seipsam, et quae post eam sunt, optime, et speciose conformantem; ad nullum vana videntium, sed ad proprie [sboac][n] on universale conversam, et Dominicae semper deiformitatis in participatione, secundum quod possibile est ipsi factam.”

Haec omnia nominatio dominationum docet; in eo enim, quod dominationes appellantur, haec omnia, quae de seipsis dicta sunt, habere et facere significantur. Hoc est quod dicit:

“Existimo manifestativam nominationem sanctarum dominationum,”

id est nominationem, qua manifestatur et declaratur earum virtus, et excellentia, et dignitas: existimo, inquit, illam nominationem declarare haec omnia. Quae omnia? Audi.

“Multa enim sunt.”

Ideo dixi haec omnia: quia multa sunt ad nos, sed pauca ad ipsas.

“Existimo, inquit, sanctarum dominationum nominationem declarare absolutam quamdam,”

id est liberam, et ab omni depressione alienam

“anagogem,”

id est excellentiam, sive sublimitatem, vel sursum ductionem earum, qua ad summum elevantur, ut nulli infra summum subjiciantur. Et existimo ipsam nominationem etiam declarare, eam scilicet anagogen, sive excellentiam ipsarum non esse inclinatam universaliter ullo modo, id est nullo modo omnino esse inclinatam ulla tyrannicarum dissimilitudinem, id est per ullam, sive secundum ullam tyrannicam dissimilitudinem, id est secundum aliquam tyrannidem, quae omnino ab earum dominatione dissimilis est. Ac si diceret: Sicut per excellentiam universalem supra omnem subjectionem elevantur, ita ad oppressionem subjectorum per nullam tyrannidem inclinantur.