Pars 5

Sequitur:

“Liberaliter severam dominationem; omni minutivae servituti superpositam.”

A superioribus (subaudiendum est) existimo declarare nominationem dominationum, dominationem earum liberaliter severam, id est benigne severam. Severitatem habentem in potestate, liberalitatem in benignitate. Severam, quia a superiori potestas exercetur, inferiori libertas non tollitur. Ideo liberaliter severam dominationem, omni minutivae servituti superpositam, id est non subjectam alicui ad servitutem, quae libertatem imminuat, sed superiorem omni subjectione, et remotam ab universa dissimilitudine, id est ab omni minoritate, sive imperfectione, quae eam dissimilem Creatori suo efficiat, et incessanter appetentem dominationis, id est per similitudinem dominationis, et conformitatem Creatoris respicientem, sive tendentem, vel inhaerentem, et conformantem se, et ea, quae post eam sunt, ut singula, quantum sibi possibile est. divinam virtutem optime et speciose imitentur. Propterea inquit,

“existimo declarare nominationem earum dominationem conformantem se, et ea quae post eam sunt, divinae virtuti; et ad nullum vana videntium, sed ad proprie on universale conversam.”

Videntium ponit pro eo, quod dicere debuerat visorum, usitatissimo Graecorum more; quoniam a verbo [d][o][k][o][uti][m][a][i], hoc est, video vel videor, quoniam commune est, derivatur: ut sit sensus: Existimo declarare conversam non ad aliquid eorum quae vana videntur, id est quae per se considerata ima apparent, et transitoria. Sed conversam potius ad proprie on universale, id est conversam ad id, quod est proprie, et universale; ad Deum, scilicet cui et proprium esse est, quia per se subsistit, et universale, quia omnibus esse tribuit. Sciendum vero quod [sboac][n] on apud Graecos quando per [sboac][n][t][ohti][n] [m][i][k][r][ogv][n] per omicron, id est o breve seu parvum scribitur, neutrale est, et interpretatur quod est. Quando vero [sbohac][n] per [oh] [t][ogv][n] [m][eac][g][a], id est [oh] longum vel magnum scribitur, masculinum est, et interpretatur qui est. On ergo, ipse est Creator omnium, et principium, qui est, et quod est proprie in se, et universale ad omnia: ad quod principium dominationem hanc conversam dicit, et factam in participatione, id est participem effectam Dominicae deiformitatis, id est divinae similitudinis, quam semper, id est incommutaibiliter retinet: factam dico, secundum quod possibile est ipsi. Hactenus demonstravit quid significet nominatio dominationum; nunc transit ut demonstret quid significet nominatio virtutum.