|
Sequitur:
|
“Ipsam vero sanctarum virtutum fortem quamdam et incommutabilem
virilitatem in omnes, secundum earum deiformitatem, operationes, ad
nullam susceptionem inditarum eis divinarum illuminationem imbecilliter
infirmatam, potenter in imitationem Dei reductam: non relinquentem
suimet imbecillitate deiformem motum, sed firmiter ferentem in
superessentialem, et potentificam virtutem, et ipsius imaginem virtuti
similem, juxta quod licet, factam, et ad ipsam quidem ut principalem
virtutem potenter conversam. Ad secundam vero virtutem dans et
deiformiter provenientem.”
|
|
Ipsam, inquit, sanctarum virtutum (subauditur cognominationem) existimo
declarare quamdam virilitatem fortem et incommutabilem in omnes
operationes: virilitatem dico, inditam eis secundum deiformitatem earum,
quia in hoc similes, vel conformes Deo sunt, quod ad omnia agenda fortem
et incommutabilem virilitatem, sive virtutem accipere meruerunt. Divina
siquidem virtus et fortis est agendum ut non frangatur in difficultate
alicujus operis, et incommutabilis est ad perseverandum ut non langueat,
aut infirmetur spatio diuturnitatis. In hoc ergo virtutes deiformes
sunt, et ideo consimiles sunt quod ad omnia agenda robur forte habent;
et incommutabile. Nec solum virilitatem habent fortem, et incommutabilem
ad omnia agenda sub se, sed habent etiam virilitatem sive virtutem non
infirmatam imbecilliter, ad illam susceptionem inditarum ei divinarum
illuminationum. Fortes enim sunt in exsecutione operum, fortes etiam
sunt in perceptione donorum, quia virtutes eorum, et si infirmetur ad
divinam virtutem comparata, non tamen infirmatur ad divinam conformata.
Infirmatur conditione ad capiendum totum, quod Creatori proprium est;
sed non infirmatur corruptione ad percipiendum totum, quod creaturae
debitum est. Non ergo imbecilliter infirmatur: quae etsi virtutem non
habeat Creatori aequalem, habet tamen fortitudinem creaturae
sufficientem. Propterea virilitatem habet fortem, et incommutabilem ad
exsecutionem faciendorum, et non infirmatam ad perceptionem munerum; et
reductam potenter, hoc est, conversam sive reformatam in imitatione Dei,
hoc est, ut Deum imitetur; reductam quidem per illuminationes, in
imitationem per operationes. Et habent virilitatem non relinquentem
deiformem motum aliqua imbecillitate suimet. Deiformem motum vocat, quod
ipsae virtutes coelestes incessabiliter moventur, ut Deum imitentur; vel
desuper scilicet appetendo accipere, quod ille habet, ut idem sint cum
ipso; aut deorsum, faciendo quod facit, ut non recedant ab ipso. Sic
itaque habent virilitatem non relinquentem deiformem motum; sed per
illum deiformem motum firmiter ferentem se, vel extollentem in
superessentialem, et potentificam virtutem Creatoris: ac per hoc factam
imaginem similem virtuti ipsius Creatoris, juxta quod licet, hoc est,
secundum quod concessum est ipsis, vel possibile. In hoc enim quod
virilitas illorum per deiformem motum in superessentialem, et
potentificam virtutem Creatoris sustollitur, ejusdem divinae virtutis
imago et similitudo fieri comprobatur. Propterea, inquit, existimo
virilitatem illorum imaginem effectam similem divinae virtuti, et
conversam ad illam divinam virtutem, utpote ad principalem virtutem; ad
secunda vero virtutem dans, et deiformiter provenientem. Sic, inquit,
cognominatio virtutum docet virilitatem eorum conversam ad superiorem
virtutem Dei, ut ab illa quasi a prima deiformitatem accipiat; et docet
etiam eam provenientem vel procedentem ad secunda, id est, ad
subsequentes ordines, ut illis deiformiter proveniat, dans eis virtutem,
et in ipsa virtute Dei conformitatem, ut ipsam deiformitatem, et a
superiori accipiat, et inferioribus tribuat: accipiat per donum, tribuat
per exemplum.
|
|