Pars 7

Sequitur:

“Ipsam autem sanctarum potestatum aequipotentem divinarum dominationum, et virtutum bene ornatam, et inconfusam circa divinas susceptiones ordinatione, et ordinatum supermundanae, et intellectualis potestatis, non tyrannice in ea, quae inferiora sunt, potestativis virtutibus praecipitatae, sed potenter in divina post bene ordinatas reductae: et post eam deiformiter reducentis, et ad potentificam causalem potentiam, quantum fas est, assimilatae: et eam, ut possibile, angelis revelantis in bene ornatis per ipsam ordinibus potestativa virtute.”

Post cognominationem virtutum transit ad cognominationem potestatum. Ipsam autem sanctarum potestatum (subauditur nominationem) existimo declarare ordinationem quamdam illarum, aequipotentem divinarum dominationum, et virtutum, id est aequalis potentiae cum dominationibus et virtutibus ordinationem, dico, bene ornatam et inconfusam circa divinas susceptiones, id est circa dona divina suscipienda, quia dona Dei, quae ad ornatum pulchritudinis spiritualis suscipit, in suo gradu, et ordine humiliter persistens sine confusione custodit. Existimo etiam ipsam nominationem potestatum declarare ordinatum, id est ordinationem potestatis supermundanae, et intellectualis: potestatis, dico, non praecipitatae tyrannice in ea, quae inferiora sunt, cum potestativis virtutibus, id est violenta fortitudine. Sed potius reductae, sive conversae potenter in divina post bene ordinatis, id est post virtutes, quae ante eam ordinatae sunt: et potestatis, dico, reducentis deiformiter, id est secundum similitudinem divinam, quae post eam sunt, id est, illos ordines angelorum, qui post eam subsequuntur. Sicut enim ipsa meditantibus superioribus ad similitudinem Dei convertitur, ita mediante ipsa quae inferiora sunt ad eamdem Dei similitudinem revocantur. Adhuc sequitur: Potestates assimilatae, quantum fas est, id est, vel licitum, vel concessum ad potentificam, causalem potentiam; quia omnia potest, et causa est omnium. Et potestatis, dico, revelantis, eam scilicet divinam potentiam, quantum possibile est, angelis eam revelare. Quomodo revelantis? potestativa virtute. Ubi revelantis? In ordinibus per ipsam bene ornatis, hoc est, in subsequentibus ordinibus, quos ornat, divinam eis potentiam exemplo sui revelando.