|
Reliquus nobis in contemplationem ornatus angelicas concludens
hierarchias a deiformibus principibus, archangelis, et angelis
dispositas. Et primo quidem dicere necessarium existimo, secundum quod
mihi impossibile, sacrarum earum cognominationum manifestationes.
Manifestat enim ipsa quidem coelestium principum illud deiformiter
principale eductivum cum ordine sacro, et principalibus decentissimis
virtutibus, et ad superprincipale principium eas universaliter converti,
et alias hierarchice ducere, et ad illud ipsum, quantum possibile,
formari princificum principium, manifestareque superessentialem ejus
ordinationem ornatumque principalium virtutum. Ipsa autem sanctorum
archangelorum aequipotens quidem est coelestibus principatibus. Est
enim, et eorum, et angelorum, ut dixi, hierarchia una, et dispositio.
Verumtamen quoniam quidem non est hierarchia non et primas, et medias,
et ultimas virtutes habens, archangelorum sanctus ordo communicativae
hierarchicae medietati extremorum recipitur. Etenim sacratissimis
principatibus communicat, et sanctis angelis. Ipsis quidem quoniam ad
superessentiale principium principaliter convertitur, et ad ipsum, ut
possibile, reformatur, et angelos unificat secundum bene ornatos ejus,
et ordinatos, et invisibiles ducatus. Istis vero, quod et eis prophetico
est ordini, divinas illuminationes hierarchice per primas virtutes
suscipiens, et angelis eas deformiter annuntians, et per angelos nobis
manifestans secundum sacram uniuscujusque divinitus illuminatorum
analogiam. Ipsi enim angeli, sicut praediximus, completive consummant
omnes coelestium animorum dispositiones, secundum quod consummandum est:
quippe in coelestibus essentiis habentes angelicam proprietatem et magis
apud nos angeli, quam priores aptius nominati, quantum circa id, quod
manifestius est, ipsis est hierarchia, et magis circumornatus.
Excellentissimam quidem enim, ut dictum est, dispositionem tanquam ipsi
occulto primitus ordinate proximantem, clam, formans [formantem]
existimandum ordinare secundam. Secundam vero, quae completur a sanctis
dominationibus, et virtutibus, et potestatibus, ei, quae est
principibus, et archangelis, et angelis, hierarchiae praeesse. Primam
quidem hierarchiam manifestius; eam vero, quae est post eam, occultius.
Principatuum autem, archangelorum, et angelorum manifestativam
dispositionem, humanis hierarchiis per consequentia praecipere, ut si
per ordinem ad Deum ascensus, et conversio, et communicatio, et unitas.
Et quidem necnon a Deo omnibus hierarchicis optime indita, et
communicative superveniens, et cum ornatu sacratissimo processio. Inde
theologia nostram hierarchiam angelis distribuit, principem Judaeorum
populi Michaelem nominans (Dan. X), et alios gentium diversos. Statuit
enim Excelsus terminos gentium, secundum numerum angelorum Dei (Deut.
XXXII). Si autem quis dixerit, et quomodo Hebraeorum populus reductus
est solus in divinas illuminationes, respondendum quod non angelorum
rectas dominationes accusari oportet aliarum gentium in non existentes
deos errore, sed illos ipsos propriis inflexionibus ex ea quae est in
divinum recta reductione recidentes amore proprio, et superbia ipsis
visorum divinitus, et corrationaliter cultui. Hoc perhibetur et ipse
Hebraeorum populus perpessus esse. Cognitionem enim Dei repulisti, ait,
et post cor tuum existi (Ose. IV; Jer. II). Neque enim coactam habemus
vitam; neque per providentium propriam potestatem, divina lumina
providae illuminationis revelantur, sed intellectualium visionum
dissimilitudo superplena paterna bonitate lucis donationem, aut omnino
non participatam facit, ad earum reformationem non distributam, aut
participationes facit differentes, parvas aut magnas, obscuras aut
claras, unius et simplicis, et semper eodem se modo habentis, et
superexpensi fontalis radii. Deinde quia et aliis gentibus, ex quibus et
nos respeximus in illud, omnibus paratum in traditionem et apertum
divini luminis, et magnum, et copiosum pelagus, non alienigenae quidam
imperabant dii: unum autem omnium principium, et ad ipsum reduxerunt
sequentes, secundum unamquamque gentem sacerdotio fungentes angeli.
Melchisedech intelligendum summum sacerdotem existentem Domino
amicissimum existentium, non existentium, sed vere existentis excelsi
Dei. Etenim sic simpliciter Melchisedech ipsi theosophi non amicum Dei
tantum, sed et sacerdotem vocaverunt (Gen. XIV). An ut sapientibus
aperte significarent, quod non solum ex eis in ipsum, qui vere est, Deum
convertit. Adhuc autem et aliis ut summus sacerdos educet ea, quae est
ad veram, et solam divinitatem reductione. Et hoc autem tuam summe
sacerdotalem intelligentiam admonebimus, quod et Pharaoni apud ipsos
Aegyptios imperante angelo (Gen. XLI), et Babyloniorum principi praeside
proprio, omni providentia, et dominationis providum, et potestativum
secundum divisiones distributum, et gentibus illis veri Dei ministri
duces statuti sunt formationum ab angelis visionis manifestatione,
angelis continuo sacris viris Joseph, et Danieli ex Deo per angelos
revelatae (Dan. II). Unum enim est omnium principium, et providentia. Et
nullo modo existimandum Judaeos quidem pleniter dixisse divinitatem;
angelos autem specialiter, aut aeque honorabiliter, aut oppositis, aut
Deos quosdam altero imperare aliis gentibus. Sed et eloquium illud
secundum ipsam sacram intelligentiam accipiendum non ut patiente Deo cum
alteris diis, aut angelis nostrum ducatum, in Israel principatum, et
gentis ducatum Israel contento. Sed ut ipsa quidem una simul, et excelsa
providentia omnes homines salutariter propriorum angelorum restitutoriis
manuductionibus distribuente, solo fere ultra omnes Israel in viri Dei
illuminationem, et cognitionem converso. Unde theologia quidem ipsum
possedisse Israel in veri Dei famulatum significans, facta est portio
Domini, ait (Psal. CXXXIV; Deut. XXXII; Isa. XIX). Ostendens autem et
eum viritim caeteris gentibus distribuisse cuidam sanctorum angelorum in
cognoscendum per eum unum omnium principium Michaelem, dixit Judaicum
duxisse populum (Dan. X). aperte nos edocens unam esse omnium
providentiam, simul omnibus invisibilibus et visibilibus virtutibus
superessentialiter supercollocatam. Omnes autem per singulas gentes
imperantes angelos in ipsum, ut proprium principium sequentes, voluntate
essentiali quasque virtutes extendere
|
|