|
Sequitur:
Hoc perhibetur et ipse Hebraeorum populus perpessus esse, hoc scilicet,
quod a cultu Dei recessit, sicut et aliae nationes recesserant in
culturam idolorum; vel hoc, id est, vindictam divinam consimilem, quia
similiter a cultu Dei recessit, et cognitionem Dei abjecit. Ait enim
divina vox ipsi Israel.
|
“Cognitionem Dei repulisti: et post cor tuum existi.”
|
|
Relicto scilicet Deo, qui intus pura mente colitur. Existi foras per
amorem visibilium, quo te cor tuum, id est, desiderium et voluntas prava
distrahebat. In quibus omnibus liberi arbitrii potestas apparet, quia
sine coactione homo, sive ad bonum adjutus, sive ad malum permissus,
propria voluntate inclinatur. Hoc est quod sequitur:
|
“Neque enim coactam habemus vitam.”
|
|
Voluntas enim rationali creaturae dari potest libera, sed cogi omnino
non potest. Et sicut in nostra potestate non est ut divinae
illuminationis donum nobis offeratur, ita nonnisi in nostra potestate
est ut oblatum suscipiatur. Nam aliquando et cum nolumus offertur. sed
nunquam suscipitur, nisi cum volumus. Et cum volumus, quidem a Deo
volumus, quia donum Dei est voluntas bona. Cum autem nolumus, a nobis
nolumus, quia nolle nihil aliud est quam non velle: quod desertio boni
est ad non esse, et nihil, quod sine ipso factum est. Itaque
|
“divina lumina providae illuminationis,”
|
|
quia per ea Deus provide illuminat, illa quidem non
|
“revelantur per propriam potestatem providentiam:”
|
|
id est, eorum qui ex eis acceptis providentes fiunt; vel provisorum, id
est, eorum qui provisi sunt, vel praedestinati a Deo ad illa accipienda.
Notandum, quod ubi nos revelantur habemus, alia littera habet
obcaecantur; quae licet diversa sint, ad eamdem tamen veritatem
astruendam pertinent: ut scilicet ostendatur quod utrum divina lumina
revelentur, id est, manifestentur, an obcaecentur, id est, abscondantur
et occultentur, non in potestate accipientium, sed in arbitrio dantis
constat. Sed tamen quamvis ipsa manifestatio vel occultatio in eorum
potestate non sit, susceptio tamen nunquam fit, nisi cum eorum
voluntate, quia rationale bonum est quod non potest nisi a cognoscente
et volente percipi. Igitur aut prava voluntate fit ut omnino
repellantur, aut differentia bonae voluntatis, ut dissimiliter
participentur. Hoc est quod dicit:
|
“Sed intellectualium visionum,”
|
|
hoc est, spiritualium oculorum, rationalium scilicet mentium,
|
“dissimilitudo facit donationem lucis,”
|
|
venientem scilicet
hoc est, de valde plena et excellenter plena paterna bonitate; illam,
inquam, donationem facit ipsa dissimilitudo, aut omnino non
participantem, et non distributam ad earum scilicet visionum
reformationem:
|
“aut facit participationes differentes, hoc est, parvas aut magnas,
obscuras aut claras, unius fontalis radii, et simplicis, et semper eodem
modo se habentis, et superexpansi.”
|
|
Radius enim divinae illuminationis a fonte boni descendens in se unus et
simplex, et semper eodem modo se habens, cunctis rationalibus mentibus
superexpanditur, et ab eis non secundum suam simplicitatem, sed secundum
illarum diversitatem differenter participatur. Aut enim pravae sunt, et
omnino illam repellunt, et faciunt ut nullo modo participetur, neque
distribuatur ad earum reformationem; aut dissimiliter bonae sunt, et
differenter eum suscipiunt.
|
|