Pars 10

Sequitur:

“Deinde quia et aliis gentibus, ex quibus et nos respeximus in illud, omnibus paratum in traditionem et apertum divini luminis, et magnum, et copiosum pelagus; non alienigenae quidem imperabant dii, unum autem omnium principium; et ad ipsum reduxerunt sequentes secundum unamquamque gentem sacerdotio fungentes angeli.”

Ac si diceret: Quod gentibus boni angeli praelati fuerint, non solum ex eo probari potest, quod Altissimus terminos populorum constituisse dicitur juxta numerum angelorum Dei, sed ex eo etiam, quod ipsis gentibus non alienigenae dii ab initio imperabant, sed unus Deus. Probabile enim est omnino quod bonus Dominus in republica sua bonos sub se ministros constituerit: quorum ministerio et hoc postea factum est, quod nos, qui ex gentibus credidimus, respeximus per fidem ad Deum, et ad plenitudinem illuminationis ejus, reducti per eos: quod utique non fecissent, si boni non fuissent. Hoc est quod dicit. Deinde etiam ex hoc probari potest, quod boni angeli praelati fuerunt gentibus, quia scilicet ipsis aliis gentibus, quae non fuerunt ex Israel, ex quibus gentibus et nos, qui postea credimus, respeximus, conversi per fidem in id magnum et copiosum pelagus divini luminis, quod paratum est et apertum omnibus in traditionem, sive largitionem, quia largitur se et tradit omnibus volentibus et desiderantibus illud accipere. Illis videlicet gentibus non imperabant alienigenae quidam dii, quamvis hoc videri posset, quia idola coluerunt, et falsos deos adoraverunt. Sed unus Deus illis imperabat, et dominabatur, quia sicut est unum principium omnium, a quo sunt omnia, ita est unus Dominus, et rector, sub cujus potestate constituta sunt universa. Qui sicut in seipso bonus est, ita ministros bonos sub se rectores et duces angelos constituit, et illi angeli reduxerunt nos sequentes per fidem ad ipsum principium nostrum. Reduxerunt, dico, secundum quod erant sacerdotio, id est sacra praelatione, fungentes secundum unamquamque gentem, hoc est, unusquisque ex ea gente in qua sacerdotio, id est sacra potestate, fungebatur, ad fidem convertit eos, qui crediderunt, et ad principium suum respexerunt.