Pars 11

Sequitur:

“Melchisedech, intelligendum, summum sacerdotem existentem Domino amicissimum existentium, non existentium, sed vere existentis excelsi Dei.”

De angelorum ministerio et officio tractans, subito de Melchisedech narrationem inducit: non quia, ut quidam putaverunt, angelum ipsum fuisse, aut per hoc ejus sacerdotium inter ministeria angelorum commemorandum existimet, sed ut ostendat quod non solum angelorum, sed etiam sanctorum et Deo placentium hominum, aliisque hominibus in iis quae divina fuerunt praepositorum, opere et ministerio factum sit quod increduli ex gentibus ad fidem et cultum veri Dei conversi sunt. Secundum hunc itaque modum, quo angeli ex officio praelationis suae sacerdotio functi sunt in gentibus, ad fidem veri Dei convertentes, intelligendum est Melchisedech summum sacerdotem fuisse existentem Domino amicissimum omnium existentium, imo potius non existentium, sed vere existentis excelsi Dei. Littera perplexa est. Sensus autem hic est. Quia dixerat Melchisedech Domino fuisse amicissimum omnium existentium, quasi corrigens dictum suum, quia eos qui vere non sunt existentes dixerat, subjungit, non existentium, secundum quod scriptum est:

“Omnes gentes quasi non sint, sic sunt coram eo (Isa. XL).”

Et quasi quaereretur quis ergo existat, subjungit:

“Solus excelsus Deus, qui veram habet existentiam.”

Quod autem non ait vere existens excelsus Deus,

“sed vere existentis excelsi Dei,”

propter similitudinem praecedentis vocis factum est, ut per eumdem casum responderet non existentium,

“si vere existentis excelsi Dei.”

Vel sic legi potest. Melchisedech existentem Domino amicissimum omnium existentium intelligendum est fuisse sacerdotem non quorumlibet existentium, sed excelsi Dei vere existentis, sicut scriptum est:

“Erat enim sacerdos Dei altissimi (Gen. XIV).”