Pars 12

Et sequitur:

“Etenim sic simpliciter Melchisedech ipsi theosophi non amicum Dei, sed et sacerdotem vocaverunt.”

Bene, inquit, dixi Melchisedech sacerdotem intelligendum quia theosophi, id est divina scribentes non sic simpliciter amicum tantummodo Dei. sed etiam sacerdotem vocaverunt. Et quare sacerdotem vocaverunt subjungit, dicens:

“An ut sapientibus significarent aperte quod non solum ex eis in ipsum qui vere est Deum convertit? Adhuc autem et aliis ut summus sacerdos educet ea quae est ad veram et solam divinitatem reductione.”

Quod, inquit, Melchisedech, qui de Judaeis non erat, non solum amicum Dei, sed etiam sacerdotem Dei vocaverunt; an ideo hoc fecerunt? utique sic ideo hoc fecerunt, ut sapientibus aperte significarent quod non solum ex eis, id est ex Israel, qui soli tunc ad cognitionem divinam reducti et conversi videbantur, convertit in ipsum Deum, hoc est, ad fidem et cognitionem ipsius Dei, qui vere est, sed etiam ex aliis gentibus multos educet de tenebris ignorantiae, videlicet ea reductione quae est ad veram et solam divinitatem, hoc est, ad cognitionem Dei. Non quod ipse Melchisedech aliquos ex Israel convertisse legatur, qui necdum populus erat: nisi forte Israel in patribus superioribus accipiamus, ex quibus aliqui fortassis per ipsum Melchisedech tempore ipsius ad notitiam Dei ducti sunt. Vel ut sic legatur, quod scilicet idcirco non solum amicus Dei, sed et sacerdos vocatus sit, quia convertit, subauditur, ignaros et nescios, ad ipsum Deum, cui vere est credendum. Et quasi aliquis objiceret, quod ipse Melchisedech, qui de Israel non erat, sed alienigena, nullum ad fidem Dei convertit, quia solus Israel Deum cognovit, respondet quod non solum ex Israel ad fidem Dei conversi sunt, sed etiam ex aliis gentibus: quae scilicet conversio aliorum per ipsum Melchisedech facta est. Qui tunc quidem, id est quando Abraham benedixit, sacerdos Dei altissimi vocatus est, cum non esset ex Israel, ut ostenderetur quod educturus esset ad Deum multos, et quod Deus non solum in Israel, sed etiam in gentibus et sacerdotem haberet et populum. Propterea non ait eduxit, sed

“educet,”

inquid. Ad illud quidem tempus, quando haec dicta sunt, futurum significans, quando vel ipse Melchisedech postea per se ex gentibus ad Deum convertit: vel Christus, cujus ille typus erat, non solum ex Israel. sed etiam ex omnibus gentibus per fidem multos ad Ecclesiam suam de tenebris infidelitatis eduxit.