Pars 13

Sequitur:

“Et hoc autem, tuam, summe sacerdotalem intelligentiam admonebimus quod et Pharaoni apud ipsos Aegyptios imperante angelo et Babyloniorum principi praeside proprio, omni providentia, et dominationis providum, et potestativum secundum divisiones distributum: et gentibus illis veri Dei ministri duces statuti sunt formationum ab angelis visionis manifestatione, angelis continuo sacris viris Joseph et Danieli ex Deo per angelos revelatae.”

Adhuc aliam subjungit auctoritatem, ex qua probare vult gentibus bonis angelos a Deo praelatos, quod videlicet apud Aegyptios Pharaoni angelus visionem demonstrat, et per eam illi de futura sterilitate cautelam imperat: manifestata deinde eadem visione per Joseph, et similiter Babyloniorum principi, scilicet Nabuchodonosor, proprius praeses, id est proprius praepositus suus, videlicet proprius angelus visionem format, eademque postea per Danielem reserando manifestat. In quibus omnibus apparet quod Deus omnium rerum et providentiam habet, et dominationem, et potestatem, secundum quod per illas visiones discretum, vel distinctum, vel distributum est: quae visiones primum angelis revelatae sunt a Deo, et deinde continuo per angelos sacris viris Joseph et Danieli, hoc est quod dicit: O Timothee, non solum superiora, sed etiam hoc admonebimus tuam, summe, sacerdotalem intelligentiam, id est intelligentiam tuam, qui summus sacerdos es, admonebimus hoc, quod angelo imperante Pharaoni apud Aegyptios, et Babyloniorum principi imperante praeside proprio, id est, angelo, qui ei praelatus erat; per hoc, inquam, quod angeli illis imperasse leguntur, distributum est providum et potestativum divinae providentiae et dominationis secundum illas, scilicet visiones, id est ostensum est quod Deus providentiam suam et potestatem singulis gentibus gubernandis distribuit; et ostensum est etiam quod gentibus illis veri Dei ministri duces statuti sunt; et quomodo ostensum sit, hoc subjungit: manifestatione, scilicet visionis formationum ab angelis, hoc est, visionis in qua demonstratae sunt formationes, sive figurae ab angelis factae in mentibus prophetarum, ad significanda futura, quales fuerunt vaccae, et spicae, quas vidit Pharao (Gen. XLI), et arbor, et statua, quam vidit Nabuchodonosor (Dan. II). Talis itaque visionis manifestatione demonstrata est divina providentia et potestas, per angelos gentes disponens; visionis, dico, primum revelatae angelis a Deo, et deinde continuo per angelos revelatae sacris viris, Joseph scilicet et Danieli ex Deo.