|
Sequitur:
|
“Unum enim est omnium principium et providentia: et nullo modo
existimandum Judaeos quidem pleniter duxisse divinitatem: angelos autem
specialiter, aut aeque honorabiliter, aut oppositis, aut deos quosdam
alteros imperare aliis gentibus.”
|
|
Repetitio probat, quod supra dixit, quod unum est principium et
providentia omnium, id est, unus Deus, a quo sunt omnia, et per quem
reguntur universa; et idcirco nullo modo existimandum est divinitatem
duxisse Judaeos, hoc est, ducatum praebuisse Judaeis pleniter, vel
absolute, hoc est, per semetipsam, scilicet sine mediante angelorum
ministerio: aliis autem gentibus imperare angelos specialiter, hoc est,
particulariter, sive minus excellenti potestate, aut aeque
honorabiliter, hoc est potestate aequali et consimili divinae
dominationi, aut oppositis (subauditur imperiis), quemadmodum apostata
angelus dixisse legitur sedem se ad aquilonem positurum et Altissimo
potestate futurum consimilem (Isa. XIV). Aut etiam non est existimandum
alteros quosdam deos imperare aliis gentibus, quasi unius et veri Dei
potestati et dominationi omnia subjecta non sint. Non est, inquit, ita
existimandum quasi in solis Judaeis verus Deus potestatem habeat, et
aliis gentibus sive angeli, sive alteri quidam dii, sive aequali, sive
inaequali, contraria tamen et extranea divinae dominationi imperent
potestate. Vel sic legatur: Nullo modo existimandum Divinitatem per se
ipsam sine interposita subjecta potestate angelica, Judaeis ducatum
praebuisse: angelos autem aliis gentibus imperasse specialiter, hoc est,
particulariter, scilicet in gentibus potestate et dignitate inferioribus
quam ipsi Judaei fuerunt; aut aeque honorabiliter, hoc est, in gentibus
scilicet aeque potentibus et honorabilibus: aut etiam in oppositis
gentibus, quae ipsis scilicet Judaeis oppositae et contrariae fuerunt,
oppugnantes et opprimentes eos. Non est, inquit, ita existimandum, quod
scilicet Deus idcirco Judaeos per semetipsum duxerit, quasi ipsi
caeteris gentibus omnibus honorabiliores fuerint, alias autem gentes
quasi inferiores et viliores dominationi angelicae reliquerit, cum in
aliis nationibus plures non solum aeque honorabiles, sed etiam fortiores
et potentiores, ipsosque Judaeos, sua potentia et fortitudine
opprimentes fuisse non dubitentur. Nam quod dictum est:
|
“Quando dividebat Altissimus gentes, statuit terminos populorum juxta
numerum angelorum Dei: pars autem Domini populus ejus, Jacob funiculus
haereditatis ejus;”
|
|
non ita intelligendum est, quasi caeteras gentes angelis regendas
dederit, solo Israel sibi, hoc est, suae providentiae et gubernationi
retento: ut videlicet vel ipse Israel sine angelis vel angeli reliquas
gentes sine ipso disponerent, quia et Israel Michael praelatus legitur,
et Deus omnes gentes in sacro eloquio possidere et gubernare memoratur.
Non itaque sic intelligendum est quod scriptum est:
in quod videlicet hoc dicitur accipiendum:
|
“est secundum ipsam sacram intelligentiam,”
|
|
hoc est, secundum talem intelligentiam, quae a sacro, hoc est a
veritate, non discordet. Haec autem est sacra intelligentia, ut
intelligamus hoc dictum non ita ut, hoc est, quasi, partiente Deo
ducatum nostrum, id est humani generis cum alteris quibusdam diis aut
angelis: partiente, dico, in principatum Israel, et in ducatum gentis,
contento scilicet Deo Israel, id est, principatu in Israel, aut retento
sibi, ita ut illi soli princeps et dux esset. Non, inquam, ita
intelligendum est. Sed ita ut, hoc est, quasi, ipsa quidem excelsa, vel
Excelsi providentia, quae est una simul omnium, quia omnibus providet;
illa, inquam, providentia salutariter distribuente omnes homines
restitutoriis manuductionibus propriorum angelorum, id est ducatibus,
quibus quasi caeci in tenebris ignorantiae manuducerentur, et ad lumen
veritatis restituerentur, et solo Israel converso in illuminationem et
cognitionem veri Dei fere ultra omnes gentes. Propterea enim solus
Israel a Deo in portionem aceeptus, et ductus legitur; quia solus tunc
ex omnibus gentibus ad cognitionem Dei revocatus est, et ad cultum
divinum institutus.
|
“Unde, inquit, theologia significans ipsum,”
|
|
hoc est Deum,
|
“possedisse Israel in veri Dei famulatum,”
|
|
ait:
|
“Facta est portio Domini,”
|
|
ipse scilicet Israel. Sic itaque portio ejus fuit Israel, qui sic ab
ipso possidebatur, ut ipsum possideret et haberet.
|
|