Pars 15

Sequitur:

“Ostendens autem et eum viritim caeteris gentibus distribuisse, cuidam sanctorum angelorum in cognoscendum per eum unum omnium principium Michaelem dixit Judaicum duxisse populum.”

In hoc, inquit, quod sacra Scriptura dixit Michaelem duxisse Judaicum populum, ostendit plane eum, id est Deum distribuisse etiam in caeteris gentibus scilicet ducatum viritim, hoc est sigillatim, cuidam, hoc est, alicui sanctorum angelorum, vel, ut expressius dicatur, unam uni, vel unamquamque unicuique vel singula singulis: distribuisse, dico, in cognoscendum per eum scilicet angelum, hoc est, ut unaquaeque gens per suum angelum cognosceret unum omnium principium, a quo sunt omnia, et sub quo reguntur universi, ut hoc, inquit, ostenderet sacra Scriptura, dixit Michaelem ducem Judaici populi, quem specialiter Deus sua sub providentia, et gubernatione tuendum susceperat. Nam, hoc dicens, aperte nos edocuit unam esse providentiam, quae omnibus gubernando praesidet. sub qua per singulas gentes imperantes angeli easdem gentes sequentes ipsos voluntate essentiali, hoc est, libero arbitrio naturaliter insito, extendunt vel promovent in ipsum proprium principium, scilicet suggerendo et adjuvando, Scriptura, inquit, dixit Michaelem Judaicum duxisse populum, cujus ducem ipsum Dei alibi commemoraverat. In hoc

“aperte nos edocens unam esse omnium providentiam superessentialiter supercollocatam,”

hoc est, non solum potentialiter, sed etiam naturaliter praesidentem simul omnibus invisibilibus et visibilibus virtutibus, angelorum scilicet et hominum. Hoc est enim, quod in utrisque bonum constat. Ostendens etiam

“omnes angelos sub illa providentia per singulas gentes imperantes extendere quasque,”

sive singulas virtutes illarum videlicet gentium in ipsum subauditur Deum,

“ut in proprium principium:”

virtutes, dico,

“sequentes voluntate essentiali,”

hoc est arbitrio libero naturali. Angeli enim humanas mentes ad Deum amandum virtutes suggerendo excitant, non coactas necessitate, sed

“sequentes voluntate.”