|
Connexa est itaque sic ipsa quidem honorabilissima circa Deum animorum
dispositio ex perfectiva illuminatione ordinata, in eam immediate
ascendendo occultior: et manifestior divinitatis illuminatione purgatur,
et illuminatur, et perficitur. Occultior quidem tanquam invisibilior, et
magis simplificata et unificata. Manifestior vero ut ante data, et primo
lucet, et universalior, et magis in eam, ut oportet, forma effusa. Ab
ipsa autem iterum proportionaliter secunda, et a secunda tertia, et ex
tertia secundum nos hierarchia, secundum ipsam bene ornantis
ordinationis legem in harmonia divina, et analogia ad simul omnis boni
ornatus super principale principium et consummationem hierarchiae
reducitur. Manifestatores autem omnes sunt et angeli eorum, qui ante
ipsos sunt. Ipsi quidem honorabilissimi Dei moventis, proportionaliter
autem caeteri ex Deo motorum. Tantum enim omnium superessentialis
harmonia unicuique rationalium, et intellectualium sacro ornatu, et
ordinata ductione praevidit, quantum ipse hierarchiarum unusquisque ordo
sacre, et decenter positus est. Et omnem hierarchiam videmus in primas,
et medias, et ultimas virtutes divisam. Sed et ipsam, per singulas
specialiter dicendum, dispositionem ipsis divinis harmoniis discrevit.
Propter quod et ipsos divinissimos seraphim theologi aiunt alterum ad
alterum clamare (Isai. IV), aperte hoc, ut existimo, declarantes, quod
theologicas sententias ipsi primi secundis tradunt. Addiderim autem
fortassis, et hoc non incongrue, quod et secundum seipsum unusquisque et
coelestis, et humanus animus speciales habet et primas, et medias, et
ultimas ordinationes, et virtutes, ad jam dictas per unumquemque
hierarchicarum illuminationum proprias anagogas proportionaliter
manifestatas: per quas unumquodque in participatione fit, sicut idipsum
et fas est, et possibile, superincognitissimae purgationis plenissimi
luminis, anteperfectae perfectionis. Etenim nihil per se perfectum
indigens universalis perfectionis, nisi vere perfectissimum et ante
perfectum.
|
|