EXPOSITIO. Pars 16

Decimi capitis titulus est: Synagogae angelicae ordinationis repetitio. Hic enim breviter repetitur, quod supra dictum est, scilicet, ordinata Synagoga, id est congregatio, vel multitudo angelica in omnibus suis primis, et secundis, et tertiis. Caput autem sic incipit:

“Connexa est itaque sic ipsa quidem honorabilissima circa Deum animorum dispositio, ex perfectiva illuminatione ordinata, in eam immediate ascendendo, occultior et manifestior divinitatis illuminatione purgatur, et illuminatur, et perficitur.”

De prima hierarchia dicit, quae in tribus constat ordinibus, seraphim, cherubim et thronis. Haec itaque dispositio, sive ordinatio animorum, hoc est spirituum honorabilissima vel excellentissima omnium: connexa est circa Deum, hoc est, et inter se concorditer juncta, et Deo immediate sociata; sic ordinata ex perfectiva illuminatione, id est divina, quae sola perfecte lucet et illuminat. Quicunque enim ab ipsa illuminantur, lucendo quidem ei assimilantur, et illuminando alios eam imitantur. Sed tamen nec in eo quod lucent, ei coaequantur, nec in eo quod illuminant, comparantur. Propterea hierarchia ista, quae sola ab ipsa illuminatur immediate, singulariter ex perfectiva illuminatione ordinatur. Alii quippe, qui inferiores illuminationes mediate suscipiunt, convenienter etiam inferius dispositi et ordinati sunt. Ista vero hierarchia, quae ex perfectiva, sive teletarchica, et divina illuminatione, quae princeps est sanctificationis, id est prima, et maxima, ac singularis causa sanctificationis ordinatur, vel, ut expressius dicatur, pontificatur, hoc est in pontificalem ordinem, sive dignitatem sublimatur: convenienter cunctis dignitate superponitur, in eam videlicet illuminationem immediate ascendendo, occultior existens, et manifestior ex eadem divinitatis illuminatione purgatur, et illuminatur, et perficitur. Quomodo autem prima hierarchia, ex eo quod divinam illuminationem immediate suscipit, et occultior, et manifestior sit, verbis subsequentibus exponit, dicens:

“Occultior quidem tanquam invisibilior, et magis simplificata et vivificata. Manifestior vero ut quae ante data lucet, et primo lucet, et universalior est, et magis in eam ut oportet, forma effusa.”

Occultior, inquit, est in eo quod invisibilior est, et magis simplificata, et unificata. In eo occultior est quod magis invisibilis est, et propinquior simplicitati, et unitati Deitatis. Manifestior autem est, utpote quae lucens ex luce data sibi ante, id est priusquam aliis: ideo primo lucet, et excellentius. Manifestior est etiam, quia universalior est, in qua una similitudo in pluribus constat, quia magis notum est quod magis commune est, et pluribus convenit. Unde autem universalior sit et magis consimilis, adinvicem consequenter ostendit, quia scilicet forma, id est divina illuminatio, ex qua formatur ut luceat, magis, id est expressius, vel abundantius effusa est in eam, quam in alias hierarchias subditas. Sensus autem hic est: Quia scilicet divina illuminatio in istam hierarchiam primo effunditur, idcirco ipsa perfectius illuminatur. Quanto autem perfectius ii, qui in ea sunt, spiritus unam illuminationem suscipiunt, tanto perfectius et clarius lucentes in ipsa una forma unius luminis unum fiunt: et quod in ipsis diversum ex natura multipliciter distinguitur, una claritatis forma superveniente cunctis dissimile non videtur. Ita ergo ista hierarchia, quia prius lucet, perfectius lucet; et quia perfectius lucet, universalius, vel similius, vel expressius lucet, quia expressius lucet, manifestius lucet. Quae ergo essentialiter occultior est, formaliter est manifestior; et quae subtilior est ex natura, clarior est ex gratia.