Pars 17

Sequitur:

“Ab ipsa autem iterum proportionaliter secunda, et a secunda tertia, et ex tertia secundum nos hierarchia, secundum ipsam bene ornantis ordinationis legem in harmonia divina, et analogia ad simul omnis boni ornatus super principale principium et consummationem hierarchice reducitur.”

Ab ipsa, inquit, hierarchia prima reducitur vel convertitur a secunda et a secunda tertia convertitur, et a tertia convertitur illa scilicet hierarchia, quae est secundum nos. Prima enim hierarchia angelica convertit secundam, secunda tertiam, tertia angelica convertit humanam. Quomodo autem convertat ostendit, dicens: Ad super principale principium, et consummationem simul omnis bonus ornatus, id est ad Deum, qui principium est et perfectio omnis bonae et pulchrae dispositionis. Reducit autem hierarchice, hoc est secundum officium, vel ordinationem, sive legem hierarchiarum in quibus ordinatum est, ut superiores secundum modum et virtutem suam inferiores illuminando et suggerendo ad principium suum convertant. Convertunt autem secundum ipsam legem bene ornantis ordinationis, id est divinae ordinationis, quae ornat omnia: cujus lex est et institutio, ut alii ab aliis illuminentur, et convertantur in harmonia et analogia divina, hoc est, in concordia et proportione a Deo universitati collata. In eo enim quod boni participatio per alios aliis proportionaliter transfunditur, concordia in universitate perficitur et consummatur. Quod autem ait, iterum reducitur, sic intelligendum est quasi secunda reductione. Prima enim reductio est, quando primi ab ipso Deo illuminati in ipsum Deum convertuntur. Secunda quando a primis secundi, vel a secundis tertii.

“Manifestatores autem sunt omnes, et angeli eorum, qui ante ipsos sunt.”

Omnes, inquit, spiritus coelestes manifestatores sunt, et angeli, hoc est, nuntii eorum qui sunt ante ipsos. Quod enim a praecedentibus accipiunt sequentibus post se nuntiant et manifestant.