|
Sequitur:
|
“Ipsi quidem honorabilissimi Dei moventis, proportionaliter autem
caeteri ex Deo motorum.”
|
|
Dixerat omnes nuntios esse praecedentium ad sequentes: nunc
subdistinguit, quod ipsi quidem honorabilissimi, id est, excellentissimi
spiritus, qui solum Deum ante se habent, nuntii sunt ipsius Dei moventis
eos per inspirationem, ut per eos secreta sua sequentibus revelet.
Caeteri eidem, qui post ipsos sequuntur, nuntii sunt ipsorum motorum ex
Deo. Nuntii, inquam, sunt proportionaliter, id est, secundi primorum, et
Dei per primos; tertii secundorum, et primorum per secundos; Dei autem
per secundos et primos; atque in hunc modum caeteri post hoc sequentes.
Quomodo autem proportionaliter singuli divina secreta revelent,
subsequentibus verbis exponit, ostendens quod unicuique tantum posse
datum est, quantum competit ordini et loco in quo positus est. Hoc est,
quod dicit:
|
“Tantum enim omnium superessentialis harmonia unicuique rationalium et
intellectualium sacro ornatu et ordinata ductione praevidit, quantum
ipse hierarchiarum unusquisque ordo sacre et decenter positus est.”
|
|
Superessentialis, inquit, harmonia, id est, divina providentia, quae
omnia concorditer disposuit tantum praevidit, scilicet virtutis vel
potentiae, unicuique rationalium vel intellectualium, cum sacro ornatu,
et ordinata ductione, scilicet sacre ornans, et ordinate ducens; tantum,
inquam, praevidit, quantum est sacre et decenter positus unusquisque
ordo hierarchiarum, hoc, quantum decet sanctitatem et decentiam ordinis
uniuscujusque. De quo ordine in unaquaque hierarchia distinctiones
subjungit, dicens:
|
“Et omnem hierarchiam videmus in primas, et medias, et ultimas virtutes
sive ordines divisam.”
|
|
Et non solum unamquamque hierarchiam, sed etiam unumquemque ordinem per
singulas hierarchias. Hoc est, quod sequitur:
|
“Sed et ipsam, per singulas specialiter dicendum, dispositionem ipsis
divinis harmoniis discrevit.”
|
|
Ipsa, inquit, divina providentia discrevit, vel distinxit, ipsam
scilicet unamquamque dispositionem, hoc est ordinem, divinis harmoniis,
ut scilicet distinctio esset, et discrepantia non esset. Et hoc dicendum
est specialiter per singulas hierarchias: singuli ordines speciales
habent discretiones.
|
|