|
Sequitur:
|
“Propter quod et ipsos divinissimos seraphim ipsi theologi aiunt alterum
ad alterum clamare: aperte, ut aperte existimo, declarantes quod
theologicas sententias ipsi primi secundis tradunt.”
|
|
Propter quod, quia scilicet singuli ordines in semet discreti sunt,
idcirco ipsi theologi aiunt ipsos seraphim, qui divinissimi sunt, id
est, divinitatis propinquissimi, clamare alterum ad alterum, sicut in
Isaia legitur (Isai. VI). In hoc scilicet quod alterum ad alterum
clamare dicunt, aperte declarantes quod theologicas, id est divinas
sententias, ipsi qui primi sunt in illo ordine tradunt iis qui secundi
in eodem ordine constituti sunt. In quo claret unum eumdemque ordinem
primos et secundos habere. Quod si de primo et de supremo ordine
veraciter accipitur, de sequentibus nullo modo dubitari potest.
|
|